|
N.B. the project currently only covers charters up to A.D. 900.
Bath | - S 51
- Si quis vero , quod absit , succedentium episcoporum seu regum contra hanc nostræ diffinitionis cartulam propria temeritate præsumere temptaverit , sit sequestratus a communione corporis domini nostri Jhesu Christi et a consortio omnium sanctorum in ævum privatus .
| - S 265
- Et si aliquis in futuro hoc irrumpere voluerit . sciat se maledictum et in hoc seculo et in futuro . Et si quis voluerit conservare quod constituimus in hoc dono conservet illi dominus partem æternæ beatitudinis in sæcula .
| - S 1167
- Si quis vero contra hanc donationis meæ cartulam venire temptaverit, sciat se rationem redditurum in die judicii.
| - S 1168
- Si quis contra hanc donationis meæ cartulam venire temptaverit, sciat se rationem redditurum in die judicii, et condempnatum esse cum ipsis qui ad sinistram ituri sunt.
|
|
Bedwyn ? | - S 264
- Si quis vero regum aut principum hanc donationem nostram infringere temptaverit sciat se in tremendo vivorum ac mortuorum examine rationem redditurum .
|
|
Canterbury, Christ Church | - S 22
- Si quis autem rex umquam post nos elevatus in regnum . aut episcopus . aut abbas . vel comes . seu ulla potestas hominum contradicat huic kartule aut infringere temptaverit . sciat se sequestratum a corpore . et sanguine . domini nostri Jhesu Christi . seu etiam sic excommunicatum .
| - S 65
- Si quis vero successorum nostrorum hanc donationis nostræ munificentiam augere et amplificare maluerit augeat dominus partem ejus in libro vitæ si quis e diverso quod absit tyrannica potestate fretus infringere temptaverit sciat se ante tribunal Christi tremibundum rationem redditurum Maneatque nil hominus in sua firmitate
| - S 90
- Si quis autem regum successorum nostrorum seu episcoporum vel principum hoc salubre decretum infringere temptaverit ; reddet rationem Deo omnipotenti in die tremendo . Si autem comes . presbiter . diaconus . clericus . aut monachus . huic institutioni restiterit ; sit suo gradu privatus . et a participatione corporis et sanguinis separatus et alienus a regno Dei . nisi ante ea satisfactione emendaverit. quod malo superbiæ inique gessit . quia scriptum est 'quæcunque ligaveritis super terram erunt ligata et in cælo . et quæcunque solv . e . s . et in . c .'
| - S 106
- Si quis autem quod absit hanc nostram commutationem infringere pertemtet sciat se coram Christo et angelis ejus rationem redditurum .
| - S 111
- Siquis huic donacioni nostræ contradixerit ; perpetuo anathemate subjaceat .
| - S 123
- Si quis vero quod omnino absit successorum meorum regum vel principum hanc prefatam donationem ausu infringere temerario presumpserit sit separatus a participatione corporis et sanguinis Christi nisi ante ea reatum suæ presumptsionis digna satisfactione emendaverit . Hanc autem donationem multi religiosi testes subscripserunt quorum nomina infra caraxata adnotantur .
| - S 125
- Si quis vero quod omnino absit . successorum meorum regum . vel principum . hanc prefatam donationem ausus infringere temerario præsumpserit . sit in presenti a participatione corporis et sanguinis Christi . et in ultimo examine segregatus a c'o'etu omnium sanctorum . Nisi ante ea reatum suæ . presumptionis digna satisfactione emendaverit .
| - S 155
- Si quis de hinc easdem terras a jure præfatæ ecclesiæ amoverit ; ex parte omnipotentis Dei . et omnium sanctorum et nostra . scilicet tocius concilii . in quo hic in nomine domini congregati sumus . excommunicetur . et a Deo cum diabolo in infernum deputetur . nisi ante mortem Deo et eidem ecclesiæ Christi in Dorobernia civitate satisfaciat .
| - S 161
- Siquis autem hanc donationem augere voluerit reddet illi Deus mercedem . siquis autem quod non optamus fringere voluerit . sciad se rationem redditurum in die judicii ante tribunal Christi nisi ante emendaverit
| - S 163
- Si quis autem quod non optamus malivolo mente hanc meam donationem infringere temtaverit sciat se rationem esse reddituram ante tribunal domini nostri Jhesu Christi nisi ante ea pleniter emendaverit .
| - S 164
- Si quis contra hanc donacionem meam diabolica fraude infringere temptaverit . sciat se sine dubio anathemam maranatam esse nisi digna satisfactione emendaverit . Et si quis augendo multiplicare voluerit . augeat omnipotens Deus illi eterna bona in celestibus regnis .
| - S 169
- Insuper additur hoc Si huius vicissitudinis persona quilibet ex utralibet parte hanc commutationem aliter transmutare aut violare temptaverit quam difinitum fieri videtur . salva jure intemerata possessiuncula cum prædicta libertate absque obstaculo alicujus quaestionis ad proprie hereditatis gremium redeat . Aut etiam quilibet dominorum Seu summo saeculi dignitatum gradu ditatus huius vicissitudinis reconciliationem tyrannico fraude fretus ex his utralibus partibus quod Tam firmiter reconciliaretur hanc mutare vel fraudare iniqui temptaverit . Noverit se anathematum esse et ante tribunal summi judicis Christi rationem redditurum . Nisi prius digna satisfactione emendaverit .
| - S 175
- Si quis huic dono contradixerit ; contradicat ei Deus . et deneget ingressum celestis vite .
| - S 176
- Quod si quisque huic largitioni contradixerit . contradicat ei Deus . et denegat ingressum cælestis vitæ .
| - S 177
- Siquis autem quod non optamus avaritiae ignibus aestuans superbiaeque typo tumidus diabolica fraude deceptus supramemoratam donationis concessionem infringere aut minuere temptaverit sciat se anathematis vinculis esse damnatum et a communione corporis et sanguinis Christi hic et in ultimo examine et ab electione omnium sanctorum esse separatum nisi prius digna satisfactione emend[ave]rit et siquis augendo multiplicandove benivolo animo amplificare aut defendere voluerit augeat illi omnipotens Deus aeterna bona in caelestibus regnis .
| - S 178
- Si quis autem hoc servare vel augere voluerit augeat omnipotens Deus partem ejus caelis . Si quis vero quod non optamus in aliquo minuere temptaverit . sciat se a Deo in die magno alienatum separatum atque ejectum . nisi ante hic in saecula cum satisfactione emendat .
| - S 187
- Si quis autem regum aut principum vel qualibet magna parvaque persona hanc nostram donationem corrumpere temtaverit . sciat ille se esse damnatum . et a Deo separatam . hic et in futuro . nisi digni satisfactione emendaverit iniquitatis suæ . audacium . tamen manente ac cartula in suo nihilominus firmi't'ate roborata .
| - S 188
- Si autem sit quod non optamus aliquis regum aut episcoporum vel principum sive præfectum diabolica temeritate instigatus quod hanc nostram donationem infringere vel minuere aut in aliut convertere temptaverit quam a nobis constitutum est , Sciat se a Deo omnipotenti alienatum et aeternae anathematis vinculis esse nodatum , nisi ante ea digna satisfactione emendare voluerit .
| - S 230
- Si quis vero quod absit contra hæc decreta firmiter statuta contraire et ea solvere conatus fuerit noverit se ante tribunal examinis Christi rationem redditurum et habere partem cum Juda traditore domini nostri Jhesu Christi , in inferno inferiore .
| - S 282
- Et si quis hoc servare voluerit servet eum omnipotens Deus . Si
quis vero per tyrannicam potestatem fringere aut minuere voluerit
sciat se anathematum coram Christo et angelis ejus nisi ante digna
satisfactione aemendare voluerit Deo et hominibus manente .
| - S 286
- Si quis hoc regum vel principum seu alicujus persone homo surrexerit . qui hanc nostram donacionem 7 munificenciam infringere vel minuere temptaverit . sciat se racionem esse redditurum coram Deo 7 Christo Jhesu qui judicaturus est vivos 7 mortuos nisi ante digna satisfaccione Deo 7 hominibus emendare voluerit . manente hac cartula . in sua nichilominus firmitate roborata .
| - S 293
- Si autem sit quod non optamus aliquis regum aut episcoporum vel principum sive praefectum diabolica temeritate instigatus quod hanc nostram donationem infringere vel minuere aut in aliut convertere temtaverit quam a nobis constitutum est sciat se a Deo omnipotenti alienatum et aeterne anathematis vinculis esse nodatum nisi digna satisfactione ante ea emendare voluerit
| - S 319
- Si quis servare voluerit verba nostra & donationem nostram ; servetur et sempiterna Dei benedictio hic & in futuro sæculo ; Si autem quod non optamus aliquis hominum diabolica temeritate instigatus surrexerit qui hanc donationem infringere temptaverit ; sciat se coram Deo & hominibus rationem redditurum in die judicii ; nisi ante digna satisfactione Deo & hominibus emendare voluerit ;
| - S 328
- si autem aliquis quod absit diabolika fraude deceptus et mundana cupiditatæ inlectus hoc infringere vel irritum facere conaverit sciat se a consortione katholicorum segregatum et in die magni æxaminis quando celum et terra moventur coram Christo et exercitu celesti nisi ante emendaverit rationem redditurum esse hactum est autem
| - S 338
- si quis vero quod non optamus alicujus perssonis homo diabolica temeritate instigatus surrex'erit' quod hanc meam munificentiam mutare aut minuere temptet minuatur pars ejus de terra vibentium ipseque reus ante tribunal terribili particeps existat illorum qui filium Dei et vendiderunt , et crucifixerunt nisi ante digno satisfactione Deo et ominibus emundare voluerit
| - S 344
- si autem absit quoð non optamus quod quis personis homo cum diabolica temeritate instigatus surrexerit qui anc meam donationem et nostram confirmationem infringere vel minuere vel in aliut conbertere in aliuð constitumus sciad se rectum redditurum coram a Deo et omnibus nisi ant[e] digna satisfactione Deo et hominib[us] emendare boluerit
| - S 1196
- si autem continga't' quod aliquis posterum meorum hanc meam donationem infringere vel minuere temptaverit sciat se coram Christo judice rationem esse redditurum communi via per unam portam perfruendum intra villulam et extra villulam .
| - S 1197
- Se man se ðis healdan wille 7 lesten ðet ic beboden hebbe an ðisem gewrite, se him seal'd' 7 gehealden sia hiabenlice b'l'edsung. Se his ferwerne oððe hit agele, se him seald 7 gehealden helle wite, bute he to fulre bote gecerran wille Gode 7 mannum.
| - S 1199
- si quis hanc meam donationem ser . . . . . . . . . . . .
benedictio si autem absit quod non optamus ut alicujus personis homo cum diabolica t . . . . . . . . . . . . . . . .
infringere aut minuere temtaverit sciat se ante tribunal Christi ratcionem . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
et hominibus emendare vo . . . . . .
| - S 1203
- si quis autem hoc servare voluerit servetur ei eterna benedictio in celis si autem absit quot non obtamus ut alicujus personis homo diabolica temeritate instigatus surrexerit qui hanc donationem infringere vel minuere temptaverit sciat se rationem esse redditurum æt a Deo et angelis ejus in die judicii separatum nisi antea digna satisfactione Deo et hominibus hoc emendare voluerit actum est
| - S 1264
- Si autem quod absit aliquis malivola audacia hanc nostram vicissitudinem per tyrannidem invadere vel infringere temtaverit noverit se ante tribunal summi 7 tremendi judicis Christi esse rationem redditurum . nisi illud prius digna satisfactione emendaverit . et si qualibet nostrae partis condicio innocens 7 incontaminata reperta ipsius rei fuerit seu forte utraque suae propriae juris possessio salva 7 integra ratione ad pristinæ hereditatis gremium revertetur . pars autem illa quæ rea 7 depravata fuerit suae propriae partis rea privetur et justum arbitrorum judicium subire cogetur ibique juste districtiones accipiat sentiatque satisfactionem .
| - S 1266
- Si quis autem hanc nostram vicissitudinem nisus fuerit servandi servetur ei æterna beatitudo . sin aliter . quod non optamus . tyrannica fraude deceptus infringere tentaferit sciat se esse damnatum et a participatione regni cælæstis separatum nisi ante satis factione emendaferit.
| - S 1269
- Si vero quod non optamus alicujus personis homo diabolica temeritate ausus surrexerit qui hanc nostram donationem confringere vel in aliut convertare , quam a nobis constitutum est sciat se ante tribunal æterni judicis rationem esse redditurum nisi ante digna satisfactione Deo et hominibus emendare voluerit manente hac cartula in sua nihilominus firmitate roborata
| - S 1430a
- Si ergo quod absit ipsi hoc nostrum mandatum et domni apostolici præceptum spreverint . et pro nuchilo ducunt . sciant se a præsenti ecclesia justorum segregatos . et in die judicii ante tribunal Christi . nisi ante emendaverint rationem reddituros' .
| - S 1431a
- Si quis vero contra apostolicus praeceptis et nostrorum omnium ausus sit tunicam Christi scindere et unitatem sancte Dei ecclesiae dividere . Sciat se nisi digne emendaverit quod inique contra sacras canones fecit aeternaliter esse damnatum . .
| - S 1431a
- Siquis vero quod omnino absit contra apostolica precepta . et nostrorum omnium 'ausus' sit tunicam Christi scindere et unitatem ejus sancte ecclesie dividere ; sciat se esse eternaliter dampnandum . nisi ante mortem quod inique contra sacros canones fecit . eidem ecclesie digne satisfecerit .
| - S 1431b
- Si ergo quod absit ipsi hoc nostrum mandatum . et domni apostolici papæ spreverint et pro nihilo ducunt . Sciant se ante tribunal Christi nisi ante emendari voluerint rationem reddituros .
| - S 1438
- Si quis hanc violare præsumpserit ; ex parte Dei 7 nostra . regum episcoporum . abbatum . 7 omnium Christianorum sit separatus a Deo . 7 sit pars ejus cum diabolo 7 angelis ejus .
| - S 1439
- Et si quis post hæc alicujus personis homo Diabolica instigatus temeritate insurrexerit qui hoc Kanonica et synodalia decreta infringere temptaverit a societate sanctorum omnium , et a cœtu congregationis et communionis ipsorum sciret se esse alienatum synodali judicio statuerunt.
|
|
Canterbury, Christ Church (ex Lyminge) | - S 19
- Quod si aliter temptatum fuerit a qualibet persona sub anathematis interdictione sciat se prævaricari
| - S 21
- Quod si aliter temptatum fuerit a qualibet persona sub anathematis interdictione sciat se prævaricari
| - S 21
- Si quis autem tyrannica potestate inflatus ex habitu secularium seu ecclesiasticarum infringere minuere temptaverit auctoritatem archiepiscopi et Christi ecclesiæ . vel libertatem cænobiarum . carebit letitia et communione nostrorum omnium vivens et moriens . non solum ipse sed et qui ei viventi vel morienti conjungitur . nisi digna satisfactione correxerit judicio episcoporum.
| - S 39
- Si quis vero hanc donationem meam imminuerit sit separatus a participatione corporis et sanguinis Domini nostri Jhesu Christi et in extremo die judicii a congregatione justorum nisi reatum suæ præsumptionis ante ea digna satisfactione emendaverit .
| - S 160
- Si quis autem hanc nostram donationem infringere vel minuere temptaverit sciat se rationem redditurum in die judicii , nisi ante digna satisfactione Deo et hominibus emendare voluerit .
| - S 270
- Si quis autem aliquando pulsatus aut judicatus fuerit aut heredis
meus hoc neglexerit cum Juda traditore dampnatus in inferno inferiore .
|
|
Canterbury, Christ Church (ex Reculver) | - S 8
- si aliquis aliter fecerit a Deo se damnatum sciat . et in die judicii rationem reddet Deo in anima sua
| - S 31
- Sciat se sine dubio et in praesenti ob meritum malitiae suae juste excommunicatum fieri a corpore et sanguine Christi et in futuro procul segregatum ab his qui a dextris Christi propter opera pietatis adstrare et illam beatam vocem audire meruerint 'Venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi' .
| - S 38
- Si quis quod absit contra hoc donum meum facere temptaverit ; iram omnipotentis Dei incurrat . et cum impiis et peccatoribus flammis ultricibus sine fine dampnetur .
|
|
Canterbury, St Augustine's | - S 2
- Si quis uero de hac donatione nostra aliquid minuere aut irritum facere temptauerit, sit in presenti separatus a sancta communione corporis et sanguinis Christi, et in die iudicii ob meritum malitie suæ a consortio sanctorum omnium segregatus.
| - S 140
- Si quis uero regum quod non credo seu principum seu quilibet a subiectis eorum hanc nostre munificentie largitatem infringere uel minuere presumpserit, sciat se a participatione Domini nostri Iesu Christi corporis et sanguinis alienum esse in hoc seculo et in districto Dei omnipotentis iudicio coram Christo et angelis eius rationem esse redditurum, manente hac cartula in sua semper nihilominus firmitate.
| - S 159
- Si quis uero regum uel principum seu prefectorum hanc libertatem infringere uoluerit, sciat se separatum esse in die iudicii a consortio sanctorum nisi digne emendauerit ante reatum suum.
| - S 279
- Si quis autem hanc nostram suprascriptam
donationem quod non optamus alicuius persone homo diabolica
instigatus temeritate surrexerit qui hanc nostre munificentie
traditionem istius agelli frangere aut minuere uel in aliud uertere
quam a nobis constitutum est temptauerit, sciat se ante tribunal
eterni iudicis rationem esse redditurum, nisi antea digna
satisfactione emendare uoluerit, manente hac cartula in sua
nichilominus firmitate.
| - S 297
- Si autem quod non optamus alicuius persone homo diabolica temeritate instigatus surrexerit, qui hanc nostram munificentiam confringere uel mutare aut in aliud conuertere quam a nobis constitutum est temptauerit, sciat se a Deo et ab omnibus sanctis eius alienatum nisi ante digna satisfactione Deo et hominibus emendare uoluerit, manente hac cartula in sua nichilominus firmitate roborata.
| - S 300
- Et qui hanc meam donacionem augere et amplificare uoluerit, multiplicet Dominus partem eius hic et in futuro seculo. Si quis autem hoc infringere uel minuere temptauerit, sciat se separatum a consorcio beatorum spiritum et racionem in tremendo die iudicii coram Christo et angelis eius redditurum nisi ante satisfaccione emendauerit.
| - S 330
- Quod si alicuius persone homo diabolica temeritate instagatus surrexerit, qui hanc meam donationem uel libertatem infringere uel diminuere in aliquo re temptauerit, sciat se ante tribunal summi et eterni iudicis rationem esse redditurum nisi ante digna et placibili satisfactione Deo et hominibus emendare uoluerit.
| - S 1193
- Et si quis hoc seruare uoluerit, seruet illum omnipotentis Dei benedictio hic et in futuro. Si autem sit quod non optamus ut alicuius persone homo diabolica temeritate ausus surrexerit qui hanc donationem nostram infringere uel minuere uel in aliud conuertere quam constitutum est a nobis temptauerit, sciat se rationem esse redditurum in die iudicii, nisi ante digna satisfactione Deo et hominibus emendare uoluerit et cetera.
|
|
Chertsey | - S 69
- Si quis vero hanc confirmacionem adaugere voluerit adaugeat ei Deus præmium in regno cælorum. Si quis autem minuerit minuatur merces ejus hic et in regno Dei nisi prius cum satisfactione digna emendaverit. Amen.
| - S 285
- Hoc etiam in ista donacionis et confirmacionis cartula ut si aliquando aliquis quod absit suasione diabolica vel avaricie fascibus accensus Regum successorum in magno vel in modico . vi . vel voluntate minuere temptaverit sciat se a Christi consorcio et omnium sanctorum separatum et cum Juda traditore in inferno inferiori 'dampnatum' nisi ante satisfactione digna plenissime emendaverit .
| - S 353
- Si quis autem diabolica illectus cupiditate huius mei decreti diffinicionem 7 confirmacionem irritam fecerit sciat se in tremendo judicio racionem redditurum 7 ultricibus averni flammis cum antichristo 7 ejus fantoribus semper arsurum ibique eternaliter mansurum nisi in hac vita satis digne penituerit .
| - S 1181
- Si quis vero hanc donationem vel libertatem augere voluerit adaugeat omnipotens Deus sibi longævam in hoc sæculo vitam et post finem istius vitæ cælestis regni jocunditatem. Si quis vero, quod non optamus , huius decreti syngrapham infringere temptaverit , aut aliter quam a nobis statutum est mutare studuerit, sit a consorcio æcclesiæ Christi et a collegio sanctorum hic et in futuro segregatus, parsque ejus cum avaris rapacibusque ponatur , ejusque ligamine se sciat esse constrictum cui Christus claves regni cælestis commendans ait.
|
|
Evesham | - S 54
- Si quis autem donationem Christo a nobis traditam temptaverit infringere ; confringat Deus regnum et potentiam ejus hic et in futuro sæculo . sitque pars ejus cum Juda infideli traditore.
Si quis autem benivolo animo augere voluerit ; augeat Deus partem illius cum fideli latrone qui meruit audire : 'Hodie mecum eris in paradiso'.
| - S 78
- Si quis igitur hanc nostram donationem in aliud quam constituimus transferre voluerit privatus consortio sanctæ Dei æcclesiæ æternis baratri incendiis lugubris jugiter cum Juda Christi proditore ejusque complicibus puniatur . si non satisfactione emendaverit congrua quod contra nostrum deliquit decretum.
| - S 79
- Si quis autem hanc nostram donationem a nobis traditam infringere temptaverit . confringat Deus regnum et potentiam ejus et hic et in futuro sæculo . et ponat partem illius cum Juda infideli traditore. Si quis autem servando augere voluerit . augeat Deus partem illius cum fideli latrone qui meruit audire . 'Hodie mecum eris in paradiso.'
| - S 80
- Si quis autem hoc nostræ munificentiæ donum depravare vel diminuere, seu quolibet modo alienare versutus attemptaverit . deleatur nomen ejus de libro vitæ . et æterna miserimus cum complicibus suis dampnatione puniatur . nisi prius satisfactione digna emendaverit . quod contra nostrum decretum obstinatus præsumpsit. Amen.
| - S 81
- Si quis autem hanc nostram donationem a nobis traditam infringere temptaverit ; confringat Deus regnum et potentiam ejus et hic et in futuro . et ponat partem illius cum Juda infideli traditore. Si quis servando augere voluerit ; augeat Deus partem illius cum fideli latrone qui meruit audire . 'Hodie mecum eris in paradiso.'
| - S 85
- Hanc autem donationem si quis tirannica potestate infringere voluerit . sciat illum in examine Deo rationem redditurum .
| - S 97
- Si quis autem quod absit hæredum meorum hanc donationem meam quam pro redemptione animæ meæ trado infringere ausus fuerit ; sciat se ante tribunal Christi rationem redditurum . nisi satisfactione digna emendaverit . Si quis autem augere voluerit ; augeat Deus partem illius in terra viventium .
| - S 112
- Qui autem hoc nostræ munificentiæ donum dapsili mente augere voluerit ; adaugeat illi pius Deus gaudia semper mansura . Si quis vero quod absit beemotico instinctu tempore succedenti hoc infringere mente subdola per aliqua machinamenta permutare conatus fuerit ; noscat se tali pro reatu a numero secerni beatorum . et æternis deputari herebi flammis . cum Herode Christi insecutore nequissimo ejusque complicibus quorum vermis mordax . et ignis fumificus . nunquam per sæcula cessat . nisi ante obitum congrua aboleverit penitentia . quod audacter egit contra nostra decreta .
| - S 191
- Qui autem nostram hanc munificentiam observare voluerit . servetur ei merces eterna . Qui autem noluerit 7 confrigere temptaverit ; confringet Deus omnipotens regnum et potentiam ejus . 7 hic 7 in futuro seculo 7 ponat partem ejus cum diabolo in puteo nigri inferni . nisi digne emendaverit illud .
| - S 1174
- Si quis autem hanc meam donationem augere voluerit ; augeat Deus partem illius in perpetuum in terra viventium.
|
|
Exeter (ex Crediton) | - S 255
- Qui augeat augeantur bona illius . et qui minuat seu transmutet . conuertatur gaudium illius in luctum . pænasque infernales perpetualiter luat .
|
|
Gloucester | - S 209
- si quis autem , quod absit , cujuslibet personæ tyrannico cupiditate instinctus contra hanc diffinitionis libertatisque cartulam sæculari potentia fretus venire nititur , sit sub anathemate Judæ proditoris domini nostri Jhesu Christi , et illum projectum et alligatum in æternis pænis sempiternis flagris fieri damnatum , nisi hic Deo et hominibus cum bona satisfactione digne emendaverit ; et si quis hoc augere vel servare voluerit , benedictioni Dei cæli cum omnibus sanctis sine fine percipiat in sempiternum . Amen .
| - S 209
- Si quis quod absit cujuslibet personæ , contra hanc libertatis cartulam venire nititur sit sub anathemate Jude proditoris domini nostri Jesu Christi nisi hic Deo et hominibus digne emendaverit et si quis hoc augere vel servare voluerit benediccionem Dei celi cum omnibus sanctis suis percipiat in sempiternum . Amen.
|
|
London, St Paul's | - S 5
- Si quis uero contradicere temptauerit hanc donationem, anathema et excommunicatus sit ab omni societate Christiana usque ad satisfactionem.
| - S 103a
- Si quis proinde hanc donationem a me salubre tractatam augere, defendere, adunare uoluerit, augeat Dominus partem eius in libro uite; sin autem aliter quod minime credo contigerit ut aliquis maligni spiritus instinctu ac diabolica fraude deceptus hanc eleemosynam meam minuere uel uiolare presumpserat, sciat se in presenti seculo a participatione sacratissimi corporis et sanguinis Christi fore suspensum et in nouissimo die sciat se separatus a Deo et tenebris exterioribus destinandum.
| - S 103b
- Si quis uero quod absit diabolica instinctus fraude hanc donationem meam uiolare uel minuere temptauerit, sciat se in presenti seculo a participatione corporis et sanguinis Christi suspensum et in ultimo iudicio eternas sine fine penas passurum.
| - S 337
- Si quis hanc benedictionem largitatis augere deo uoluerit, sua bona in celesti regno augeantur et multiplicentur. Et qui hanc donationem meam temptauerit frangere aut diminuere, anathema sit marenatha in die iudicii ante tribunal Christi, nisi ante cum satisfactione emendauerit.
|
|
Malmesbury | - S 71
- Si quis vero hanc donationem augere et amplificare voluerit , augeat Deus partem ejus in libro vitæ : quod si quis , tyrannica potestate fretus , demere vel auferre satagerit , sciat se coram Christo novemque angelorum ordinibus in tremendo examine rationem redditurum.
| - S 73
- Quod si quis , tirannica potestate fretus , demere sategerit , sciat se coram Christo novemque angelorum ordinibus rationem redditurum.
| - S 149
- Augentem hanc meam elemosinam Deus conservet et benedicat . Minuentem ac frangentem quod non optamus ; nomen ejus eradicetur de terra viventium et a societate sanctorum privetur ; nisi digne emendaverit .
| - S 231
- Si quis vero superba inflatus tyrannide hanc donacionem violare aut prævaricare temptaverit: noverit se in tremendo cunctorum examime coram judice vivorum et mortuorum rationem redditurum.
| - S 234
- Si quis vero contra hanc munificentiam , tirannica postesta inflatus , venire temptaverit , sciat se obstaculum iræ Dei incurrere , et ultimo examine coram Christo et angelis ejus rationem reddere .
| - S 256
- Sit autem prædicta possessio ipsius monasterii usibus mancipata deinceps incessabili jugitate .
Si quis huius largitionis meæ stipem tyrannica fretus insolentia qualibet occasione interrumpere atque in irritum deducere nisus fuerit ; sit a consortio piorum ultimi ventilabro examinis sequestratus rapaciumque collegio combinatus violentiæ suæ pænas luat . Si quis vero benivola intencione potius præditus hoc donationem ampliare voluerit . videat ovans bona domini cum angelorum agminibus .
| - S 294b
- Si quis autem diabolica fraude deceptus in magnis aut in modicis hoc infringere vel minuere temptaverit ; sit anathematizatus ab omnibus fidelibus hic 7 in futuro seculo nisi antea per satisfaccionem emendaverit .
| - S 301
- Et qui hanc meam donacionem amplificare voluerit ; amplificet Deus illi vitam eternam . Et qui minuerit ; imperpetuum dampnetur .
| - S 305
- Qui autem augere voluerit nostræ donacionem satisfaccionis . augeat omnipotens Deus dies ejus prosperos . Si vero quis minuere vel immutare præsumpserit . noverit se ante tribunal Christi redditurum rationem nisi prius satisfactione emendaverit .
| - S 1169
- Si quis contra hanc donationem venire temptaverit , aut , tirannica fretus potestate , invaserit , sciat se in tremendo cunctorum examine coram Christo rationem redditurum .
| - S 1170
- Si quis contra hæc venire temptaverit , sciat se ante tribunal æterni judicis et coram sanctis angelis rationem redditurum .
|
|
Malmesbury (and Glastonbury) | - S 245
- Si quis vero contra huius decreti singrapham venire temptaverit , sciat se coram Christo novemque angelorum ordinibus in tremendo examine rationem redditurum .
|
|
Malmesbury ? | - S 96
- si quis vero hanc donationem violare temptaverit . sciat se in tremendo examine totius mundi Deo universorum judici terribiliter rationem redditurum
|
|
Muchelney | - S 240
- Si quis vero hanc privilegii donacionem voluerit irrita facere sciat se rationem reatus sui domino Deo nostro in tremendo judicio redditurum.
| - S 244
- Si quis vero voluerit hanc donacionem frangere aut irritam facere, sciat se racionem in tremendo judicio redditurum Domino Deo vivo et vero.
| - S 249
- Si quis vero cujuslibet dignitatis vel potentie quovis deinceps tempore qualibet occasione hanc infringere tyrannica fretus presumpcione collacione temptaverit, sit a collegio catholice ecclesie separatus. Si quis vero pia preditus intencione hec probare ac defendere curaverit, amplificet Deus porcionem ejus in terra viventium.
| - S 1176
- Si quis vero tyrannica potestate + fretus voluerit hanc donacionem frangere, sciat se racionem in extremo judicio redditurum Domino Deo nostro.
|
|
Paris, Saint-Denis | - S 133
- Si quis autem hanc nostram nostroque constitutionem desiderio roboratam , quam ad sanctos martyres pro amore Dei et salute nostra fecimus , detrahendo vel violando infregerit , illa maledictio veniat super eum , 'Ite maledicti in ignem æternum' .
|
|
Peterborough | - S 68
- Si quis igitur diabolica illectus pravitate hoc donum in aliud quam quod constituimus pervertere molitus fuerit ; maneat æternaliter retrusus inter flammivomas æstuantis gehennæ incorrupciones lucubre sibi solium vendicans inter tres nefandissimos proditores Christi . Judam . Annam . et Caiapham . et in Satanæ faucibus maneat deglutiendus [et] omnium infernalium morsibus carnificum sine fine laceretur . nisi hic digna satisfactione emendare curaverit quod contra nostrum Decretum inique commisit.
| - S 72
- Conseruantibus et consentientibus huic nostre donationi perpetua maneat pax. contradicentibus autem vel frangere nitentibus ue et pars cum traditore scariot.
| - S 72
- ego quoque omnem violentiæ abusionem anathemate hinc excludo .
| - S 72
- ic gife hi min curs and ealle min æftergengle . ðe ðis tobrecit .
| - S 72
- quisquis hæc servaverit valeat , quisquis prævaricatus fuerit , quod absit , omnium episcoporum ac sacerdotum excommunicatione dispereat . Amen .
| - S 72
- Swa ðat hwa swa hit breket . ealre biscope cursunge 7 eal cristine folces he hafe . Amen.
| - S 144
- Si quis vero hanc prædictam liberalitatem extraneorum sive regum sive judicum vel etiam principum in modico seu in magno irritam ducere aut infringere temptaverit . sciat se in magno judicii die districtam ac tremebundam coram Christo atque angelis ejus subire sententiam .
|
|
Rochester | - S 1
- Siquis uero augere uoluerit hanc ipsam donationem; augeat illi dominus dies bonos . Et si presumpserit minuere aut contradicere; in conspectu dei sit damnatus et sanctorum eius hic et in eterna secula . nisi emendauerit ante eius transitum quod inique gessit contra Christianitatem nostram
| - S 30
- Si quis uero quod absit heredum meorum hanc donationem infringere aut minuere presumat sciat se ab omnipotenti deo et a sanctorum angelorum consortio separatum et in eterna perditione damnatum . manente hac donatione mea . in sua nichilominus firmitate perseueret.
| - S 32
- Siquis autem contra hanc donationem meam aliquando uenire inuido maliuoloque animo temptauerit . sit in presenti separatus a communione sancte aecclesie Christi . et in futuro a societate sanctorum omnium segregatus .
| - S 33
- Quod siqui forte obseruare neglexerint . et absque digna satisfactione praesentis uite impleuerint infelices dies . audient uocem eterni iudicis sub fine mundi dicentis ad impios . discedite 'a me' maledicti in ignem eternum qui preparatus est diabolo et angelis eius.
| - S 35
- Siquis ergo heredum successorumque meorum contra hanc piam donationem meam uenire fuerit ausus et temerare eam inuido maliuoloque temtauerit animo sit anathema maranatha
| - S 36
- et siquis tam ausus sit hanc donationem meam infringere temptauerit ; sit anathema maranatha
| - S 37
- Quisquis igitur heredum successorumque meorum hanc donationem meam augere atque amplificare uoluerit ; habeat beatam communionem in presenti cum diligentibus deum . et in futuro perpetuam cum omnibus sanctis . Quisquis autem maliuola mente de illa immutare aut imminuere temptauerit ; separetur a societate non solum aeterne felicitatis omnium sanctorum . sed etiam in eterna pena cum scelerum suorum crudelibus comparticipibus sit condemnatus .
| - S 88
- si quis autem non permiserit separetur a societate non solum sanctorum hominum sed etiam angelorum, manente hac donatione nostra nihilominus in sua firmitate
| - S 129
- Quisquis uero contra hanc donationis cartulam callido malignoque tractatu contraire presumpserit ; nouerit 'se' quisquis ille fuerit in discreto dei iudicio sinistre partis socium fore et a Christi et dei corpore sanguineque segregandum .
| - S 131
- Siquis autem contra hanc donationem meam aliquando uenire inuido maliuoloque animo temptauerit ; sit in presenti separatus a communione sancte ecclesie Christi . et in futuro a societate sanctorum omnium segregatus .
| - S 157
- Et siquis augerit . eternam uitam tribuat ei deus . siquis tunc minuere uoluerit . mortem supplicium cum diabolo in eternum sit passus .
| - S 165
- Siquis hanc donationem meam infringere aut minuere temptauerit sciat se rationem redditurum ante tribunal aeterni iudicis nisi prius deo et hominibus digne emendauerit .
| - S 266
- Siquis uero tunc minuere presumserit sit separatus a conspectu domini in die iudicii nisi prius emendauerit ante eius transitum quod nequiter gessit .
| - S 271
- Si autem quod absit aliquis insurrexerit tyrannica potestate fretus seu
diabolica temeritate instigatus qui hanc libertatem infringere aut
minuere uel maluit conuertere temptauerit quam a nobis constitutum est ;
sciat se separatum a communione sancte dei ecclesie et a participatione
omnium sanctorum dei et eternis ignibus esse nodatum nisi prius digne
et perfecte hic in seculo emendare uoluerit .
| - S 291
- Siquis uero hanc donacionem meam augeat ; augeat deus partem eius in libro uite . qui autem infringere uel minuere temptauerit ; sciat se separatum a communione sancte dei ecclesie . nisi prius digne emendauerit .
| - S 331
- si uero quod non optamus aliquis diabolica instigatus cupiditate insurrexerit qui hoc infringere aut inmutare temptaberit sciat se rationem esse redditurum in die iudicii ante tribunal aeterni iudicis nisi prius digne emendauerit
| - S 339
- Et siquis hoc serbare uoluerit . seruet eum omnipotens deus . Siquis uero per tyrannicam potestatem fringere aut minuere uoluerit . sciat se maledictum esse a Christo nisi emendare boluerit deo et hominibus .
|
|
Shaftesbury | - S 277
- Siquis autem tyrannica potestate inflatus et
diabolica fraude deceptus hoc infringere aut minuere ausus sit, sciat
se excommunicatum et a societate sanctorum seperatum et ante tribunal
Christi racionem redditurum.
| - S 326
- Siquis hanc meam [donacionem] augere et amplificare uoluerit, augeat omnipotens Deus dies eius prosperos. Si uero quis infringere uel mutare presumpserit, noscat se ante tribunal eterni iudicis in die iudicii coram Christo et omnibus sanctis racionem redditurum esse, nisi prius satisfaccione emendauerit.
| - S 329
- Si quis hanc nostro satisfaccionis donacionem augere uel amplificare uoluerit, augeat omnipotens Deus dies eius prosperos. Si uero quis infringere uel mutare <presumpserit>, noscat se ante tribunal Christi redditurum racionem nisi huius satisfaccione emendauerit.
| - S 334
- Si quis uero hanc donacionem atque libertatem augere uoluerit, sit mercis eius cum sanctis angelis Dei, alioquin si quis diabolica fraude deceptus infringeret uel mutare desiderat, sciat se separatum a consorcio sanctorum, nisi satisfaccione emendauerit.
| - S 342
- If þat ilimpe þat oniman þurch deules lore and for þeses middelerdes idle þinghe on onni idale ilitel oþer michel þis ibroke oþer iwanie, wite he hine fram alle leaffulle inne þese iworlde asceaden, and he des sel in domes deghe beforen Criste rich agieldende bute he it are her on worlde mid richte ibete.
|
|
Sherborne | - S 228
- Si enim aliquis successorum nostrorum maligni fraude instructus - et spiritu cupiditatis illectus - hoc infringere ausus fuerit ; sciat se in inferni suppliciis suspiraturum et in faculis tartareis crematurum . et absque ullo remedio sine fine eiulaturum . Si quis uero hec in bona parte augere misericorditer pro Dei nomine uoluerit ; augeat omnipotens dominus bona ipsius siue in hoc seculo siue in futuro centupliciter . et cum omnibus sanctis uitam mereatur eternam feliciter .
| - S 290
- Si autem aliquis quod absit diabolica fraude deceptus - et tyrannica potestate illectus - in magnis aut in minimis hoc infringere uel irritum facere temptauerit ; nouerit se ab omni ecclesia catholica sequestratum . et in die magni examinis quando celum mouetur et terra .
| - S 294
- Si autem aliquis diabolica frauda deceptus . in magnis aut in modicis hoc infringere uel minuere temptauerit ; sit anathematizatus ab omnibus fidelibus hic et in futuro seculo . nisi ante satisfactione emendauerit.
| - S 295
- Si quis uero hanc donationem meam minuere temptauerit ; sciat se coram Christo reddere rationem in die iudicii .
|
|
Wells | - S 262
- Si quis hæc infringere vel imminuere ausus sit , sciat se coram Christo et sanctis angelis ejus in ultimo examine rationem redditurum .
|
|
Westminster (probably ex Barking) | - S 1248
- Si quis vero tirannica fretus potestate . irritam facere nisus fuerit . noverit se in tremendo vivorum et mortuorum examine coram Christo singulorum facta . æqua discretionis lance librante .
|
|
Wilton | - S 348
- contradicentibus autem vel frangere nitentibus ue et pars cum traditore scariot.
|
|
Winchester, Old Minster | - S 229
- Quod si quisquam transgressus fuerit ; Sciat se in judicio domini coram Christo et omnibus Sanctis ejus rationem redditurum poenasque in eternum passurum . nisi hic digna satisfactione celeriter emendare curaverit . quod contra sanctos Dei apostolos audacter deliquid.
| - S 235
- Quod si quis superba præsumpserit inruptione infringere aut minuere per tyrannidem hanc a me actam donationem sit separatus ab omni societate Christiana ; manentem vero in sua nichilominus firmitate .
| - S 242
- Si quis igitur hanc nostram donationem augere voluerit . ei plura in præsenti vita adicientur bona ; minuentem vero terra vivum dehiscat . atque ejus anima pro tanti commisso criminis reatu cum Juda Christi proditore perpetuas sine fine lugeat pænas . nisi hic digna satisfactione emendaverit . quod contra almam trinitatem veramque unitatem temere deliquid .
| - S 272
- Si quis autem hanc donationem meam augere et amplificare voluerit .
augeat omnipotens Deus partem illius in libro vitæ . si quis vero
dempserit sciat se dampnandum in tremendo examine . simul et rationem
redditurum in die judicii coram Deo et angelis suis . omnibusque sanctis
.
| - S 273
- Si quis hanc meam donationem augere et multiplicare voluerit ;
augeat Deus bona illius hic et in futuro . Si vero quis hoc frangere
vel mutare presumpserit . sciat se coram Christo et omnibus sanctis
in die judicii rationem redditurum . nisi satisfactione ante
emendaverit .
| - S 274
- Et si quis fecerit .
dampnatus et maledictus . et in profundum inferni . cum sathana et
angelis ejus maneat in sæcula sæculorum dimersus . nisi
pro iniquitate sua penitentiam fecerit .
| - S 275
- Quod si quisquam transgressus fuerit . sciat se in judicio domini
coram Christo et omnibus sanctis ejus ratione redditurum . penasque
in æternum passurum nisi hic digna satisfactione celeriter
emendare curaverit . quod contra sanctos Dei apostolos audacter
dereliquit
| - S 276
- Si quis autem hanc donationem meam augere et amplificare voluerit
; augeat Deus partem illius in libro vitæ . Si quis vero
dempserit . sciat se in tremendo examine rationem reddere in die
judicii coram Deo et angelis suis omnibusque sanctis .
| - S 284
- Si quis igitur hanc nostram donationem augere voluerit ; ei plura
in præsenti vita adicientur bona . Minuentem vero terra vivum
dehiscat atque ejus anima pro tanti commisso criminis reatu cum Juda
Christi proditore perpetuas sine fine luat penas . nisi hic digna
satisfactione emendaverit quod contra almam Trinitatem veramque
unitatem temere deliquid .
| - S 298
- Si quis autem huius munificentia conlationem quovis tempore qualibet occasione cujuslibet etiam dignitates vel professiones vel gradus pervertere . vel in irritum deducere sacrilega presumptione temptaverit . sit a consortio Christi ecclesiæ et a collegio sanctorum hic et in futuro dispartitus parsque ejus cum avaris et rapacibusque ponatur et communionem habeat cum Judas Scarioth qui tradidit dominum . si quis autem pia intentione potius preditus hæc roborare hac defendere curaverit amplificet Deus portionem ejus in hereditate justorum et cum omnibus . . . . sine fine gaudeat ,
| - S 304
- Qui autem augere vel amplificare voluerit nostræ donationem satisfactionis ; augeat omnipotens Deus dies prosperos . Si autem quis imminuere vel mutare presumpserit ; noscat se ante tribunal Christi redditurum rationem ; Nisi prius satisfactione emendaverit .
| - S 307
- Si autem quis minuere vel mutare præsumpserit . noscat se ante tribunal Christi redditurum rationem nisi prius satisfactione emendaverit .
| - S 310
- Qui autem hoc nostrum donum augere voluerit ; augeat dominus ejus prosperitatem . qui minuere præsumpserit per auctoritatem beati Petri . ejusque coapostoli Pauli anathema sit . nisi cum satisfactione suum reatum ante obitum emendaverit .
| - S 311
- Qui autem hoc nostrum donum augere voluerit ; augeat dominus ejus prosperitatem . qui minuere præsumpserit ; per auctoritatem beati Petri ejusque coapostoli Pauli anathema sit . nisi cum satisfactione suum reatum ante obitum emendaverit .
| - S 312
- Quod si quisquam hec transgressus fuerit sciat se eterne maledictioni subiciendum et eternas inferni penas sine fine passurum nisi digna satisfactione celeriter emendaverit quod contra sanctos Dei apostolos audacter deliquit .
| - S 317
- Quod si quisquam ausu temerario hoc decretum transgredi nisus fuerit ; æternæ maledictioni subjaceat . et æternas inferni penas sine fine sustineat . nisi humiliter emendaverit . quod contumaciter deliquit .
| - S 336
- Si quis hanc meam donationem augere 7 multiplicare voluerit ; augeat Deus bona illius hic et in futuro . si autem aliquis quod non optamus diabolica fraude deceptus hoc frangere vel mutare presumpserit . sciat se separatum a consortio omnium sanctorum nisi prius satisfactione emendare voluerit .
| - S 345
- Si quis vero hanc meam donationem augere voluerit ; augeat illi Deus scriptionem nominum in albo sanctorum . quisquis vero infringere atque motare temptaverit . noscat de se illud Daviticum esse completum . ut deleatur de libris viventium . et cum justis non scribatur .
| - S 351
- Denique vero si quis nobis non optantibus nostrum hoc donum violari fraudulenter perpetrando consenserit . Consideret hinc se die ultima judicii coram Deo rationem redditurum atque cum reprobis quibus dicitur 'Discedite a me maledicti in ignem eternum' ; Pænis atrocibus se esse passurum . si non antea corporea lamentatione emendaverit .
| - S 352
- Si quis autem hanc donationem meam successorum meorum regum vel principum infringere aut minuere avarus invidus animo temptaverit anathema sit . nisi antea cum satisfactione emendaverit .
| - S 1428a
- Si quis uero quod non optamus obstinata contumacia his salubris statutis obpugnando contraire temptaverit . quisquis ille sit sciat canonica subjacere sentencia , et a synodali huius communione esse damnatum . vel a participatione corporis et sanguinis domini nostri Jhesu Christi separatum.
|
|
Worcester | - S 52
- Si quis vero contra hanc donatione venire tyrannica præsumptione conaverit supernæ indignationis offendiculum horrescens et in tremendo examime ultimæ discussionis districtam animadversionem pertimescat.
| - S 53
- Si quis hanc donationem minuetur sciat se redditurum rationem in die judicii , et partem ejus esse cum peccatoribus et cum Juda traditore cruciciatus sine fine in inferno cum diabulo .
| - S 55
- Si quis vero quod absit hanc munificentiam nostram pro Deo omnipotente concessam plurimorumque consilio corroboratam quorum infra nomina ponuntur . avaritiæ estibus succensus et diabolica præsumptione incitatus infeliciter inritam facere præsumat . sciat se ab æterna requie separatum et cum Juda impio traditore æternis dampnationum legibus mancipatum . Si quis vero augendo multiplicare voluerit Christi instinctus amore augeat Deus partem illius in remuneratione justorum ubi animæ sanctorum fulgent in gloria .
| - S 63
- ponet Deus partem ejus cum Juda infideli traditore . Si autem quis benivolo animo instinctus augere voluerit . augeat Deus partem illius in paradiso . cum fideli latrone qui meruit audire . 'Hodie mecum eris in paradiso' .
| - S 67
- Si quis vero quod non obtamus . . . . . frangere vel minuere temptaverit . sciat se anathematum ab omnipotenti . . . . .
| - S 75
- Augentibus hanc donationem pro domino factam . augeat Deus bona illius . diminuentes autem damnet et minuet regnum et potentiam ejus et hic et in futuro sæculo . amen .
| - S 76
- Si quis autem pertinacium contra hanc donationem fractoris animo venire temptaverit , eamque infringere conatus sit , sciat se sub tremendo examine poenas debitas luturum .
| - S 84
- Si quis autem hanc donationem meam violare temptaverit sciat se in tremendo extremi judicii Dei examine rationem Deo redditurum .
| - S 89
- Si quis autem hanc donationem violare temptaverit sciat se in tremendo examine tyrannidis ac præsumptionis suæ Deo rationem terribiliter redditurum .
| - S 95
- Si quis temptaverit hanc donationem fraudare . sciat se reddere rationem in die judicii
| - S 98
- gif heo þæt nyllen syn heo þonne amansumade from dælneomencge liceman 7 blodes usses drihtnes hælendes Cristes . 7 from alre neweste geleafulra syn heo asceadene 7 asyndrade nymðe heo hit her mid þingonge bote gebete.
| - S 104
- Si quis autem hanc donationem meam cum bona voluntate in omnibus custodire conaverit . sciat se in cælestibus habere consortium cum Deo et angelis ejus . et si aliquis convertere hoc voluerit et ad malam servitutem vel ergastulum mutare voluerit . sciat se separatum a consortio omnium sanctorum Dei in cælis . et cum diabolo et angelis ejus sine fine in perpetuum dampnatum . nisi ante hic Deo et hominibus cum satisfactione emendaverit .
| - S 118
- Si vero quis temerarius vel avaritia diabolica seductus huic nostræ auctoritati obviare . aut eam frangere vel minuere in aliquo temptaverit . sciat se separaturum anathematis vinculo ab omnium santorum consortio . et cum angelis apostaticis infernali submersurum judicio .
| - S 142
- Si quis ergo hanc nostræ donationis elemosinam minuere voluerit et delere ; auferatur et deleatur memoria ejus de libro vitæ . et cum Juda Christi traditore crematur æterna combustione . et Annania et Saphira sentiat iram ultionis divinæ . nisi in præsenti vita emendaverit condigna satisfactione .
| - S 171
- Si quis autem hanc nostram donationem augere . servare . vel adjuvare voluerit ; augeat omnipotens Deus dies suos et bona hic et in futuro . Si quis autem quod non optamus in aliquo frangere vel minuere temptaverit ; sciat se ante tribunal Christi rationem redditurum . atque a Deo et omnibus ejus sanctis alienum . nisi antea hic cum satisfactione emendaverit .
| - S 172
- Siquis autem hanc libertatem nostram servare vel augere voluerit augeat omnipotens dies suas hic et in sempiternum . Si quis autem hoc in aliquo frangere vel minuere temptaverit . Sciat se separatum alienatum atque anathematum a Deo atque omnibus sanctis in die tremendi examinis nisi ante hic cum satisfactione emendaverit .
| - S 173
- Si quis vero regum vel principium seu prefectum hunc libertatem meam infringere aut minuere voluerit sciat se separatum esse in die judicii a consortio sanctorum nisi digne emendaverit ante reatum suum
| - S 174
- Siquis hanc meam donationem temptaverit defraudare . sciat se reddere rationem in die judicii ; atque anathematizatum a Deo atque omnibus sanctis . nisi hic prius cum satisfactione emendaverit .
| - S 185
- Siquis autem hoc servare vel adnuere voluerint sit benedictus a Deo cæli omnium possessori . Si vero aliquis quod non optamus hoc in aliquo frangere vel minuere temtaverit sciat se anathematum a Deo in die magno nisi ante hic correctus cum satisfactione emendaverit .
| - S 192
- Si quis vero rex aut princeps vel alicujus gradus homo hanc nostram elemosinam et libertatem per diabolicam avaritiam deceptus sit . ut frangere vel minuere temptaverit sciat se separatum a consortio omnium sanctorum Dei in die magni judici ante tribunal Christi nisi hic Deo et hominibus cum bona satisfactione emendaverit .
| - S 196
- Si quis autem hanc donationem nostram firmare vel augere voluerit . confirmantur dies ejus hic et in futuro . violantes et frangentes sub iram Dei æterni judicis sine ulla venia æternaliter incumbunt .
| - S 198
- Si quis vero . regum aut principuum vel praefectorum aut alicujus gradus homo hanc nostram conscriptam libertatem per diabolicam gastrimoniam deceptus frangere vel minuere temptaverit sciat se separatum a consortio sanctorum omnium in die magni judicii ; et in aeterna dampnatione dampnandum cum diabulo et angelis ejus . Nisi ante hic theo ponto cratore . et hominibus cum bona satisfactione emendaverit .
| - S 199
- Et qui hanc meam donationem et libertatem conservare voluerit Custodiat alma trinitas hic . 7 in celis si quis fringerit sciat se aeternis maledictionibus intus exteriusque undique laqueatum nisi Deo 7 hominibus digne emendaverit .
| - S 201
- Et si quis hanc nostram munificentiam abripere vel minuere temptaverit . anathematizetur et dampnetur a Deo omnipotenti in die judicii cum Dathan et Abiron : et cum Juda proditore domini ; ut sicut illos duos viventes dehiscens terra deglutivit . tertiumque laqueus suspensu visceribus diruptis suffocavit sic eum gehennalis inferni absorbeat incendium . nisi digna satisfactione defleat commissum .
| - S 205
- Si quis vero regum aut principum vel præfectorum aut alicujus gradus homo hanc nostram conscriptam libertatem per diabolicam instigationem deceptus . frangere vel minuere temptaverit ; sciat se separatum a consortio sanctorum omnium in die magni judicii . et in æterna dampnatione dampnandum cum diabolo et angelis ejus . nisi ante hic Theo pantocratori et hominibus cum bona satisfactione emendaverit .
| - S 206
- Si quis autem benivola mente huius libertatis donant' et nostræ elemosinæ largitionem augere vel adjuvaru' aut servare voluerit . ordinetur . coronetur . et benedicetur hic in praesenti et in futuro cum justis . Et qui in aliquo fraude vel disceptione per diabolicam gast'r'imoniam istam libertatem frangere aut minuere temptaverit ; Sciat se cum rapacibus et peccatoribus esse conjunctum et sine ullo honore in aeterna dampnatione cum diabulo dampnatum et sociis ejus . Nisi hic cum satisfactione emendaverit Deo et hominibus .
| - S 207
- Si quis autem hanc donationem vel libertatem meam cum bona voluntate augere vel servare au't' in omnibus custodire conaverit . Sciat se in celestibus habere consortium cum justis et in æternum requies illius cum Deo et angelis ejus . et si aliquis quod quidem non optamus sit qui convertere hoc voluerit et ad malum servitutem vel ergastulum mutare malluerit . sciat se separatum et anathematum a consortio omnium sanctorum Dei in celis . et cum diabolo et angelis ejus sine fine in perpetuum dampnatum . nisi ante hic Deo et hominibus cum satisfactione emendaverit .
| - S 210
- pax servantibus et custodiantibus hanc nostram donationem et libertatem contradicentibus vero et negantibus atque frangentibus deleantur de libro viventium et cum justis non scribentur et cum Juda traditore Dei sint in eternum damnati . nisi ante hic emendaverint .
| - S 212
- Siquis autem hanc meam donationem servare voluerit , conservet eum superna pietas hic 7 in celis . Siquis vero minuere vel frangere tentaverit sciat se anaþematum coram summo Deo nisi hic digne emendaverit Deo 7 hominibus 7 hii testes aderant quorum infra nomina liquescunt .
| - S 215
- Omnipotens Deus illos custodiat qui hoc donum custodire dignentur . et qui violare temptav'e'rint sciant se rationem reddituri in tremendo examinis die .
| - S 216
- Si quis autem infringere vel violare temptaverit sciat se rationem ponere . cum districtus judex orbis tremendus advenerit .
| - S 217
- Si quis autem quod absit ansu philargiriæ hoc nostrum traditionis donum in aliqua corrumpenda fedare pertemptent sciant se rationem reddituros in die judicii cum Anna et Zaphira . nisi prius digna satisfactione emendare malurint .
| - S 219
- Et si quis id quod non optamus corrumpendo foederaverit . Sciat se rationem redditurum in die judicii coram Deo 7 angelis ejus nisi prius digna satisfactione emendare curaverit .
| - S 346
- Si qui vero ut non optamus serpentino suggestionis demonice toxico inflati huius tramitis seriem in aliquo temptaverint foedare noverint se cum Anna et Zaphira herebica aeterne anathematis machera perforandos nisi prius digna satisfactione emendare maluerint .
| - S 1177
- Si quis e contrario minuere temptaverit , evellet eum Deus dominus e regno suo et partem ejus ponet cum peccatoribus . nomina autem testium subter scripta sunt.
| - S 1185
- Pax servantibus et custodientibus hac nostram donationem et libertatem . contradicentibus vero et negantibus atque frangentibus supplicium gemebundæ dampnationis . et cum justis non scribantur . ut cum Iuda traditore sint in æternum dampnati . nisi ante hic cum satisfactione emendaverint .
| - S 1187
- Si ausus est aliquis confirmationem istam infringere . deletur de laude Dei . si non satisfactione emendaverit
| - S 1187
- Si vero quis presumerit . deleatur nomen ejus de libro vitæ si non emendaverit
| - S 1273
- si hoc contingat quod non optamus . quod aliquis per diabolicam doctrinam hoc frangere præsumat sit episcopus 7 ejus familia liberii suam propriam terram ad perfruendum . sicut sibi placuerit . pax 7 felicitas sit consentientibus 7 servantibus hoc nostrum præceptum hic 7 in futuro .
| - S 1278
- et ideo nunc rogamus et obsecramus cujuslibet personæ homines ut hæc nostra consentio inviolata ac stabilis posterum perseveret Augentibus et servantibus hoc donum divina benedictio amplificetur . minuentibus ac spoliantibus ultio demonicæ inponetur
| - S 1411
- Si quis autem quod absit ex parentela mea vel externorum malivola mente et maligno spiritu instigatus huius donationis nostræ munificentiam infringere nititur et contraire . Sciat se in die tremendo coram summo Deo rationem redditurum .
| - S 1416
- Sin autem quis nostram obsecrationem per Sacrilegam audaciam frangendo violare præsumat Sciat se rationem redditurum in tremendo examinis die nisi prius digna satisfactione emendare voluerit .
|
|
Worcester (ex Bredon, Worcs., or Breedon-on-the-Hill, Leics.) | - S 193
- Insuper in Dei omnipotentis nomine et . ix . ordinum a'n'gelorum et omnium electorum Christi preceptum ponimus . ut nullus umquam regum vel principum aut alicujus personæ homo . magnus seu modicus in aliquo tempore hanc præscriptam libertatis gratiam infringere ausus sit . sed semper stabilis et indiscussa permaneat in evum .
|
|
|