S 1431a
Archive: Canterbury, Christ Church
A.D. 803. Decree of a council of Clofesho concerning the restoration of the metropolitan rights of the see of Canterbury and the abolition of the archbishopric of Lichfield. Latin.
Endorsements:
(1) contemporary: Epistulas . . .
(2) s. xii: Scriptum quomodo adnichilatum sit per Æthelardum archiepiscopum archiepiscopatus Licisfeldensis quod fieri debuit contra æcclesiam Cantuariensem . per Offam regem.
(3) s. xii: . latine
Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis .INVOCATION1 + Scimus autem quod multis in Deum fideliter confidentibus notum et manifestum est . et nihil tamen illis placabile in eo visum est . qui in gentibus Anglorum commorantur quod Offa rex Merciorum in diebus Iaenberhti archiepiscopi cum maxima fraude honorem et unitatem sedis sancti Agustini patris nostri in Dorovernensi civitate dividere et discindere praesumsit . et quomodo post obitum prædicti pontificis Aeðelheardus archiepiscopus Dei gratia dona'n'ti illius successor post curricula annorum erga plurima Dei ecclesiarum jura limina apostolorum et apostolicae sedis beatissimum papam Leonem visitare contigit . inter alias necessarias legationes etiam discissionem injuste factam archiepiscopalis sedis narravit . et ipse apostolicus papa ut audivit et intellexit quod injuste fuisset factum statim sui privilegii auctoritatis præceptum posuit et in Brittanniam misit et praecipit ut honor sancti Agustini sedis cum omnibus suis parrohhiis integerrime redintegraretur juxta quod sanctus Gregorius nostræ gentis apostolus et magister conposuit et honorabili archiepiscopo Aeðelheardo in patriam pervenienti per omnia redderetur et Coenuulfus rex pius Merciorum ita complevit cum senatoribus suis . anno vero dominicæ incarnationis . dcccoiiio . indictione . xia . Dei . iiiia . idus octobris .DATING CLAUSE ego Aeðelheardus archiepiscopus cum omnibus . xii . episcopis sancto sede beati Agustini subjectis per apostolica praecepta domni papæ Leonis in synodo qui factus est in loco celebri qui vocatur ClofeshoasPROMULGATION PLACE unianimo consilio totius sancti synodo . in nomine Dei omnipotentis præcipientes et omnium sanctorum illius et per ejus tremendum judicium . ut numquam reges neque episcopi neque principes neque ullius tyrannicae potestatis homines honorem sancti Agustini et suæ sancti sedis diminuere vel in aliquantula particula dividere praesumerint . sed in eo per omnia dignitatis honore plenissime semper permaneat quo utique in constitutione beati Gregorii et in privilegiis apostolicorum suorum successorum habeatur nec non etiam et in sanctorum canonum rectum haberi sanctionibus videatur . Nunc etiam Deo cooperanti et domno apostolico papae Leoni ego Aeðelheardus archiepiscopus et alii coepiscopi nostri et nobiscum omnes dignitates nostri synodi cum vexillis crucis Christi unianimiter primatum sanctæ sedis firmantes . hoc quoque praecipientes et signo sanctæ crucis scribentes ut archiepiscopalis sedes in Liccidfeldensi monasterio 'n'umquam habeatur ex hoc tempore neque in alio loco aliquo nisi tantum modo in Dorobernensi civitate . ubi Christi ecclesia est et ubi primus in hac insula catholica fides penituit2 et a sancto Agustino sacrum baptismum celebretur . insuper etiam cartan a Romana sede misam per Hadrianum papam de palleo et de archiepiscopatus sede in Liccedfeldensi monasterio cum consensu et licentia domni apostolici Leonis papae praescribimus aliquid valere . quia per subreptitionem et male blandam suggessionem adipiscebatur . et idcirco manifestissimis signis caelestis regis primatum monarchiae archiprincipatus permanere canonicis et apostolicis munitionibus statuimus ubi sanctum evangelium Christi per beatum patrem Agustinum in provincia Anglorum primum prædicatur . et deinde per gratiam sancti spiritus late diffusum est . Si quis vero contra apostolicus praeceptis et nostrorum omnium ausus sit tunicam Christi scindere et unitatem sancte Dei ecclesiae dividere . Sciat se nisi digne emendaverit quod inique contra sacras canones fecit aeternaliter esse damnatum . . CURSE,
Hic sunt nomina sanctorum episcoporum et abbatum qui praescriptum cyrographi cartulam in synodo qui factus est æt Clofeshoum . anno adventus domini . dccc . iii cum signo sanctæ crucis Christi firmaverunt . . ,
+ Aeðelheardus archiepiscopus .
+ Alduulfus episcopus .
+ Uuerenberhtus episcopus .
+ Alcheardus episcopus .
+ Uuigberhtus episcopus .
+ Alhmundus episcopus .
+ Osmundus episcopus .
+ Eaduulfus episcopus .
+ Deneberhtus episcopus .
+ Uuihthunus episcopus .
+ Tidfriðus episcopus .
+ Uulfheardus episcopus .
+ Alhmundus presbiter abbas
+ Beonna presbiter abbas .
+ F'o'rðred presbiter abbas .
+ Uuigmundus presbiter abbas .
1 Luke 2: 14.
2 ? for enituit. See Birch 311.
Text from Birch 311
Anno dominice incarnationis . dccciii .DATING CLAUSE Congregatum est sinodale concilium . in loco qui dicitur CloveshoPROMULGATION PLACE cui presidebat . Athelardus archiepiscopus cum . xii . episcopis . Gloria in excelsis Deo . et in terra pax hominibus bone voluntatis . Scimus dlilectissimi fratres . quod multis in Deum fideliter confidentibus notum et manifestum est . qui in gentibus Anglorum commorantur . licet meo facto . nichil illis placabile visum sit ; quod Offa rex Merciorum in diebus Ianberti archiepiscopi cum maxima fraude honorem et unitatem sedem metropolitanam in Dorobernensi civitate dividere et scindere presumpsit . Ego autem Athelardus archiepiscopus cum . xii . episcopis ex precepto domni apostolici Leonis pape . unanimo consilio tocius sancte sinodis . precipimus . in nomine Dei omnipotentis et omnium sanctorum illius . et per ejus tremendum . judicium . ut nuncquam Reges . neque episcopi . neque principes . neque ullius tirannice potestatis homines honorem metropolitane sedis minuere . vel in aliquantula particula . dividere presumpserint . Sed per omnia in eo dignitatis honore . plenissime semper permaneat . quo in constitucione . beati Gregorii et in privilegiis apostolorum suorum successorum habetur in Dorobernia civitate habeatur et custodiatur . ubi Christi ecclesia est . et ubi primum in hac insula catholica fides enituit . et a sancto Augustino sacrum baptismum celebratum . est et euuangelium Christi predicatum . et inde per gratiam sancti spiritus late diffusum . Siquis vero quod omnino absit contra apostolica precepta . et nostrorum omnium 'ausus' sit tunicam Christi scindere et unitatem ejus sancte ecclesie dividere ; sciat se esse eternaliter dampnandum . nisi ante mortem quod inique contra sacros canones fecit . eidem ecclesie digne satisfecerit .CURSE