S 1431
Archive: Worcester
A.D. 803 (Clofesho). Record of an agreement between Deneberht, bishop of Worcester, and Wulfheard, bishop of Hereford, concerning their claims to the minsters at Cheltenham and Beckford, Gloucs. Latin.
+ Into Vvincelcvmbe scire . [Feorm riht of Ciltan ham 7 of Beccan for]da .
+ Anno dominicæ incarnationis . dccco . iiio . indictione xia . vo . qui est annus . vii . regni Cenwulfi pii regis Merciorum .DATING CLAUSE factum est sinodali conciliabulum æt ClofeshoumPROMULGATION PLACE . presidente Æþelheardo archiepiscopo ubi cum universi provincialis episcopi cum abbatibus et presbyteris de necessariis et pluribus universæ aecclesiæ statutis congregarentur . ibi etiam inter alia plura facta est contentio inter Deneberhtum Uueogernensis aecclesiæ antistitem Uulfheardum que Herefordensem presulem . Sunt autem monasterio in parochia Deneberhti Celtanhom Beccanford quae olim in antiquis diebus ad Herefordensem æcclesiam præstita fuerunt in quibus postulabat suam pastum quæ ei episco[pa]li jure pertinebat ipse Deneberht sibi reddi . Uulfheard autem e contra narrabat ut ei nullam dare debuisset neque umquam antecessores illius aliquam ibi haberent . Et si erat umquam jam . xxx . annis et eo amplius nemo illum neque antecessores ejus huiuscemodi pastu pulsaret neque tangeret . Deneberht autem cum testimonio narrabat ut Uuermund episcopus pastum acciperet . æt Beccanforda Haðoredus similiter æt Celtanhomme insuper et ipse Wulfheard ei pecuniam daret pro pastu hæcque cum testimonio conprobavit . Cum vero huiuscemodi hinc et inde multa contenderunt ventum est ad sermonem ut archiepiscopus Deneberhtum rogabat dimedia sibi huius pastus præstare et altero anno semper æt Beccanforda suam refectionem acciperet altera æt Celtanhomme . Ille autem respondebat se et velle et debere in omnibus ejus parare præceptis . hoc modo tamen in testimonio totius sinodi in diem ejus prestare et non amplius idque litteris confirmare ut scient omnes qui ejus sunt successores quod ipse numquam intermittit quod Uueogernense aecclesiæ ad utilitatem recte pertinet . Haec autem pacis conciliatio . facta est sub die . iiii . Idum Octobrium .DATING CLAUSE
Eodem die in simili contentione placiti sunt Werenberhtus meditanorum Anglorum episcopus et Aldulfus Licetfeldensis præsul . Uuigberhtus similiter Sciraburnensis antistes . et Alhmundus . Wentanæ pastor aecclesiæ . tale aliquid inter se habentes omnes ad veræ fraternitatis pacem adunati perrexerunt unusquisque ad suam . Erat autem dies . v . feria . et hii sunt testes huius pacis .
+ Ego Æði'l'heard archiepiscopus consensi .
+ Ego Aldulf . episcopus .
+ Ego Werenberht episcopus .
+ Ego Eadulf episcopus .
+ Ego Deneberht . episcopus .
+ Ego Alheard . episcopus .
+ Ego Tidferð . episcopus .
+ Ego Wigberht . episcopus .