Archive: Sherborne

A.D. 844. Æthelwulf, king of Wessex, to the church at Sherborne; grant of 2 hides (cassati) at Osanstoc. Latin.

 

Rubric: Carta .ii. hidarum apud Osanstoke

In nomine Dei nostri saluatoris .INVOCATION Omnia que uidentur temporalia sunt - et que non uidentur eterna sunt .PROEM Quapropter ego Æþelwulf rex Occidentalium Saxonum dabo .ii. cassatos eo in loco qui Osanstoc nuncupatur . ad locum sancte Scireburnensis ecclesie pro redemptione anime mee et pro redemptione filiorum meorum qui ibi requiescunt . hoc est Aþelbald rex et Æþelberht rex cum omnibus bonis que ad illum locum pertinent . Si quis uero hanc donationem meam minuere temptauerit ; sciat se coram Christo reddere rationem in die iudicii .CURSE Scripta est autem hec syngrapha anno dominice incarnationis .dcccxliiii.DATING CLAUSE his testibus consentientibus .

+ Ego Æthelwulf rex .
+ Ego Hædde episcopus .
+ Ego Aldhelm episcopus .
+ Ego Freanwulf dux .
+ Ego Hamgyls abbas .
+ Ego Hunfrið abbas .
+ Ego Osric dux .