|
N.B. the project currently only covers charters up to A.D. 900.
... dubitanter conuenit ... [damaged] | |
Ait enim apostolus . 'Nichil intulimus in hunc mundum . nec auferre quid possumus' . et beatus Job . 'Nudus egressus sum ex utero matris et nudus revertar in terram' | |
Altithroni tonantis cunctam mundi machinam moderantis . qui est et qui erat et qui venturus est melliflua gratia concedente | |
Apostolus Paulus de extremo iudicio domini manifestissime loquens ita refert ... | |
Appropinquantem mundi terminum . etiam per indicia comperta et signa manifesta declaratur . quemadmodum sacra evangeliorum oracula pronuntiant . humani quoque generis proles . certis et incertis condicionum eventibus de hac temporali luce multis ac miris modis rapitur . | |
Beantis universorum voce monemur praeclara procuremus incessanter sine amaritudine mentis huius saeculi ambitione integra libertate apertis ianuis intrare ad eum qui suo cruore scelera nostra detersit injusta ... | |
Celum pugillo continens terram palma metens omnibusque ut voluerit finem imponet | |
Certe ea quae sunt a sapientibus et prudentibus etiam a pontificibus et proceris salubria ac necessaria componenda caracteribus litterarum et certis signis scedularum scribenda sunt et notanda ne forte philosophorum et stoicorum scientia in oblivionem tradatur | |
Certe fugitivus et caducus est status istius mundi . et omnia quae uidentur hic . vento velocius ad finem trahuntur . et quae non uidentur fixa ac mansura in aeternum permanent . Ideo istis temporalibus ac transitoriis huius saeculi diuitiis aeterna praemia ac semper gaudia manentia studeamus in caelestibus comparare . vocante nos ad se domino nostro Iesu Christo qui ait . 'Uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos' . | |
Certis adstipulationibus nos sancti et justi patres frequentativis orationibus admonent ... | |
Certissime itaque absque dubitatione constat omnia quae uidentur temporalia esse , et quae non uidentur aeterna esse | |
Constat ergo et incunctanter verum esse patet omina quae hic humanis cernuntur uisibus ... | |
Cum ante oculos superni iudicis cuncta perspicaciter oculis suae potentiae cernentis sistamus ... | |
Cum constet omnibus catholicis et recte credentibus in domino , quod tempora huius temporalis uitae longe lateque per orbem incertis ac diversis causis quotidie transeunt , necnon homines subitanea aegritudine praeventi , statim uitam finiendo deserunt . simulque omnia fugitiua amittunt et ideo sine aliqua tarditate beneficia domini pauperibus hic tribuendo erogemus . ut illic fructum mercedis in aeterna patria sine fine cum domino faeliciter accipiamus . | |
Cum cuncta
cotidie fugitiue uitae tempora prosperis et aduersis causis Consistere
cernimus . rapidissimoque cursu annorum spatia regnorumque ubique gaudia
. finita esse manifestissimis signis declaratum est . | |
Cum igitur dominus secularia regimina rite creator regere ita decreuerit . ut nobis non solum quae temporalia creauerit ad uictum largiendo cotidie distribuit . immo etiam eisdem ipsis momentaneis aeterna posse mercare promiserit | |
Cum quis religiosorum uirorum fideliter deo famulantibus ex temporalibus terrenisque substantiis donare decreuerit . hoc pro certo Christo donatori bonorum omnium redonare constat . | |
Cuncta labilis vitae huius subsistentia momentanea et caduca præ oculis decessu praesentium proximorum cernentes festinandum nobis est summopere . ut 'operemur bonum ad omnes' sicut veridica apostolici dogmatis comprobat assertio 'maxime autem ad domesticos fidei' | |
Cuncta quae videntur temporalia esse et quae non videntur eterna fieri verum constat cum hiis transitoriis eterna mercari posse ex sacrorum voluminum testimoniis certum tenemus | |
Cuncta regalia sceptra recto iustoque moderamine iugiter gubernante pio salvatore hominum | |
Cunctis agendum est ut hic bonis actibus future beatitudinis felicitatem adipisci mereantur | | S 303, Glastonbury | S 304, Winchester, Old Minster | S 305, Malmesbury | S 307, Winchester, Old Minster | S 308, uncertain | S 329, Shaftesbury | S 341, Glastonbury | S 1274, Winchester, Old Minster |
|
Decet igitur ut regalis benignitas omnipotentis Dei et sanctorum martyrum quantum ualeat honore preuideat ... | |
Dominus regnauit , exultet terra , laetentur insulæ multae ... | |
Dum certum constat omnibus orthodoxis ac catholicis uiris quod istius uolubilis uitae transitoria uidelicet tempora momentaneis cursibus termino adpropinquare ... | |
Dum conditoris nostri providentia omnis creatura valde bona in principio formata ... | |
Dum in nostris temporibus bellorum incendia - et direptiones opium nostrarum necnon et uastantium crudelissima depredatione hostium - barbarorum - paganorum - et gentium multiplici tribulatione affligentium usque ad internitionem tempora cernimus incumbere periculosa | |
Ea que secundum decreta canonum et statuta synodalia salubriter definiuntur quamuis sermo solus ad testimonium sufficeret attamen ob incertam futurorum condicionem firmissima scripturarum syngraffat et cautionum cyrografis sunt roboranda | |
Ea que secundum decreta canonum salubriter decernuntur, quamuis sermo tantum ad testimonium sufficeret, tamen pro incerta futuri temporis ambiguitate firmissima litterarum astipulatione roborentur | |
Ea que secundum decreta canonum salubriter definiuntur . Tamen in obcerta futuris temporibus varietate fidelissimis scripturis ad memoriam sunt confirmanda . | |
Ea que secundum decreta canonum tractata fuerint, licet sermo tantum ad testimonium sufficeret, tamen pro incerta futuri temporis fortuna, cirographorum cedulis sunt roboranda | |
Ea que secundum ecclesiasticam disciplinam ac sinodalia decreta salubriter definiuntur, quamuis solus sermo sufficeret, tamen pro euitanda futura temporis ambiguitatem fidelissimis scripturis documentis sunt commendanda | |
Ea que secundum timorem et amorem domini religiosa largitionis devotione diffiniuntur , quamuis solus sermo sufficeret promulgare , tamen , pro incerta futurorum temporum conditione scriptis publicis et documentorum gestis sunt confirmanda | |
Egregius agonista sermocinatus est in scripturis divinis 'omnia que uidentur temporalia sunt , que autem non uidentur aeterna' ... | |
Esto nobis adiutor Deus quem credimus et diligimus et scimus retribucionem operum nostrorum | |
Et ea vero quae in aeterna patria sanctis promissa sunt sine fine permanebunt | |
Et hoc saeculum iusto moderamine dispensanti cuncta tamen fugitiue tempora uite et omnes prosperitates seculi huius aduersis causis misceri cernimus uelocissimoque cursu hec reliquentia ad futura festinant | |
Evidentia rerum experimenta declarant cassabundam mortalium vitam innumeris cotidie calamitatibus constringi . ita dumtaxat ut ab hiis quibus teneri ac possideri putantur . repente momentaneo intervallo lugubriter evanescunt ... | |
Fortuna fallentis seculi procax , non lacteo immarcescibilium liliorum candore amabilis ... | |
Gubernante altithrono tonanti cunctaque mundi monarchia moderanti qui est et qui erat et qui uenturus est cuius melliflua gratia adridenti | |
In principio secundum Geneseos fecit Deus caelum et terram ... | |
Incitante diuine auctoritatis agyographo multiphariae commonemur ut terrena presentis saeculi lucra largiflue dantes caelestia eternæ beatitudinis emolumenta iugi indefessoque adquiramus lucello | |
Itaque ut apostolicum testatur oraculum 'Nichil intulimus in hunc mundum nec auferre quid possumus' iccirco terrenis aeterna mercanda sunt | |
Iuste a nobis pietatis opera persolvenda sunt | |
Licet per totum ubique mundum beatorum martyrum qui suum pro Christo sanguinem fuderunt merita divine laudis exultacione celebranda sint . eorumque Dei auxilio exempla gloriosa sequenda ; precipue nobis tamen beatissimi Albani qui sub hac Britannie insula gloriosus martyrio effulsit memoria . pia semper intencione et sedula sollicitudine observanda est . | |
Nemroth gigante Babiloniam aedificante ... | |
Nichil intulimus, ut apostolicum confirmat oraculum, in hunc mundum nec auferre quid possumus ... | |
Nihil intulimus in hunc mundum sed nec auferre quid possumus . Ideo praemia aeternæ patriæ nobis caducis caelestia momentaneis manentia sunt mercanda. | |
Nos quidem presentis uite caducam celeritatem considerantes, idcirco unicuique intenta mentis prouidentia cogitandum est, ut aliquid pro redempcione anime sue agat quamdiu uixerit in hoc seculo. | |
Omne quidem decretum commutacionis atque commercium temporalis negociacionis inter mortales solet apiscibus inextricabili scilicet roborari federe secundum antiquitus collatam ne forte nascencium sobolis delicto falsitatis ignorantes contamine[n]tur rursumque dampnare conentur quæ fida inter se primorum autoritas sub almæ trinitatis contestacione stabili constituit jure . | |
Omne quod secundum presens seculum agitur vix usque ad mortem sufficit . quod vero pro eterna vita agatur . eciam post mortem permanet in eternum . Idcirco intenta mentis providentia unicuique cogitandum considerandumque est . quatenus labentibus huius seculi possessionibus mansuras celestium promissionum diviciis obteneat . | |
Omnem hominem qui secundum deum uiuit et remunerari a deo sperat et optat ; oportet ut piis precibus assensum hilariter ex animo prebeat ... | |
Omnem igitur hominem sicut frequenter caelesti magisterio adhortante didicimus .... | |
Omnia 'quae videntur temporalia sunt , et quae non uidentur aeterna sunt.'... | |
Omnia quaecunque secundum ecclesiasticam normam iusto moderamine decernuntur . quanquam proprium robur iuris obtineant . attamen quia incertus humanæ uitae status evidenter agnoscitur . paginis saltim uilibus pro ampliore firmitate roburentur . | |
Omnia que in hoc mundo ad solatium mortalis uite data sunt, temporalia sunt, et ea uero que in regno celestis uite sanctis promissa sunt, sine fine permanebunt | |
Omnia que secundum presens seculum laboramus uix usque ad mortem sufficit, quod uero pro eterna uita agatur, utique post mortem conseruatur. | |
Omnia que uidentur temporalia sunt - et que non uidentur eterna sunt ... | |
Omnia regna huius labentis uite regnorumque dispensatores ab initio istius saeculi cum uelocitate deficientes ceciderunt ideo fugitiuis ex mortalibus rebus aetærna gaudia promerenda sunt | |
Omnia speciosa regna huius labentis uite regnorumque dispensatores cum uelocitate deficiunt . et cuncta que uidentur cassabunda et morituri sunt ; que autem non uidentur - aeterna sunt ; ideo caducis et uanis rebus iugiter mansura gaudia mercanda sunt. | |
Omnia statuta
priorum praedecessorum nostrorum apcibus litterarum commendata
sunt ; ne in posterum oblivioni tradita ignorentur | |
Omnibus patet fidelibus quod hic non habemus manentem ciuitatem ; iuxta gloriosi doctoris gentium Pauli uocem . quoniam per momentanea succedentium temporum curricula et carnis fragilitatem . omnia labentis uitae subsistentia festinare uidentur ad finem . | |
Omnibus ut reor luce clarius mortalibus
patet quod digne gloria paruipendenda est mundi . quia decidit ut
flos feni | |
Omnis felicitas fallentis uite et pereuntis regnorumque custodes et dispensatores velocissimis cursibus velud fumus deficient non ruinosis rebus temporalibus et fugitivis causis speciosa premia et jugiter mansura gaudia eterne beatitudinis mercanda est | |
Omnis itaque huius uitae prosperitas Deo miserante existit etiam et futurae uitæ beatitudo eo largiente perveniet | |
Orbita labentis seculi cotidiano deficit occasu . Hoc quoque indicio fideles quique oppido commonentur quo bonorum operum exempla perfecte sectantes in patrum benivolencie proficiendo successu temporalium vicissitudine bonorum perpetua et incommutabilia regni celorum mereantur adipisci gaudia . | |
Per ipsius excelsi regis nutu transiet tempus presens et qua . . . . . lis dies fugiunt et ut sapiens Salomon ait 'generatio venit generatio recedit . et quos vidi non video et quos video non videbo et semper omnia ad finem festinant' . ideo atramento litteras chartulis comendamus ut quæ cupim . . . . . possint ad evitandam supervenientium scandalorum . periculosam contentionem . ne a posteris labentur sine memoria priscorum procerum statuta . | |
Piis religiosisque petitionibus et maxime fideliter famulantium Deo omnem hominem qui secundum Deum vivit et remunerari a Deo sperat et optat necesse est ut hilariter assensum ex animo praebeat quoniam certum est tanto facilius ea quae quisque a Deo poposcerit consequi posse quanto et ipse libentius hominibus utiliter postulata concesserit . quod tunc bonorum omnium largitori Deo acceptabile sit cum pro ejus amore et utilitate famulantium ei peragitur. | |
Plerumque etenim contingere solet ut res possessæ hereditatis acquisitæ in contentionem plerisque et altercationis conflictum deveniunt nisi cum indoneis testibus et subscriptionibus sapientium et fidelium personarum testimoniis tractata et confirmata fuerint ... | |
Precedentium etenim temporum antiquitate ac diuersitate succedentium imperiorum ... | |
Qua de re unicuique cogitandum quantum sibi sufficiat possessio, ut cum rebus transitoriis labentibusque sibi aeterna preparet premia, quod huius uite presentis quibusque nolentibus uel uolentibus adpropinquat terminus. | |
Quamuis enim sermones fidelium personarum ad noticiam alicuius donacionis in curriculo presentis temporis sufficiant ea tamen que pro amore omnipotentis Dei aut data uel facta sunt in aliqua donacione debemus indiciis literarum cum ydoniis testibus roborare | |
Quamuis igitur sermo solus catholicorum Dei seruorum ... | |
Quamuis parua et exigua sint que pro ammissis offerimus tamen pius omnipotens deus non quantitatem muneris sed deuotionem offerentium semper inquirit | |
Quamuis parua et exigua sunt que pro admissis peccatis offerimus ... | |
Quamuis sermo solus catholicorum ad testimonium rerum rite peractis sive peragendis fideliter sufficiat . tamen ob incertum futuri temporis euentum quoniam saepe ex ignorantia sive etiam ex inprobitate contingit ut denegatio rerum vere gestarum nascatur . | |
Quamuis solus sermo sufficeret ad testimonium attamen pro cautella futurorum temporum ne quis forte posterum fraudulentam ignorantiæ piaculum perperam incurrat idcirco scedulis saltim uilibus pro ampliore firmitatis supplimento necessarium reor adnectere | |
Quia unicuique homini in hac mortali uita degenti a incertus est cursus atque finis uite temporalis | |
Quicquid concedendum est aregali dono fidelibus, libello litterarum muniri debetur, quia fragilis hominum memoria recedit et traditio litterarum semper ad memoriam reducit. | |
Quid aliud in hoc mundo adipisci possumus nisi ut animas nostras Deo offerentes et per beatam spem eternam mereri dignemur uitam | |
Quoniam spes Christianorum hominum his mercedem pollicetur ... | |
Quoniam transeuntis quidem mundi vicissitudo cotidie per incrementa temporum crescit et crescendo decrescit et ampliando minuitur crescentibus repentinis uariorum incursuum ruinis finis esse cunctis in proximo cernitur ideo vanis ac transsilibus rebus mansura celestis patriæ præmia mercanda sunt | |
Quotiens sanctis ac uenerabilibus locis uestris aliquid offerre uidemur uestra uobis reddimus non nostra largimur | |
Quotienscunque aliquid pro opere pietatis Christi membris impendimus nostræ animæ fore prodesse credimus quia sua illi reddimus non nostra largimur | |
Regibus potentibus et huius saeculi divitibus cum fallacibus istius lugubri mundi substantiis quae omnia sicut umbra evanescunt aeternæ vitae praemia mercanda sunt | |
Regnum Dei querendum est super uniuersa lucra terrena Paulo testante apostolo quae enim videntur temporalia sunt sed que non videntur aeterna sunt quid prodest homini totum mundum lucrare si anima ejus detrimentum patietur | |
Rixiende ure dritte halende Crist | |
Saeculi namque labentis tempora ... | |
Saeculi namque labentis tempora, sicut umbrae fugientes, sic uelociter tranant, uarieque eventuum status in cogitationes hominum conscendunt ... | |
Sedulo namque nonnullis et maxime per instantis vitæ turbidam discordiae rabiem ... | |
Semper enim ex toto corde nobis cum propheta considerandum atque dicendum est quam magna multitudo dulcedinis [tuæ domine] cujus super nos m. . . . . . cujus bonita . . . . . imus quod . . . . . . non inmemor . . . . . inspirante bonitatis ... | |
Sermo sine serris scripturarum difficili servatur et cogitatio incalcabilis absque litterarum calculis sed omne quod oblibione traditur memoria labitur ... | |
Si ea quae quisque pro recipienda a deo mercede hominibus uerbo suo largitur et donat stabilia iugiter potuissent durare superuacaneum uideretur ut litteris narrarentur ac fulcirentur ... | |
Si ea que secundum decreta canonum ac statuta synodalia salubriter definiuntur ... | |
Sicut dispensator universae terrae mihi distribuit secundum mensuram suae propriae voluntatis ita eiusdem gratia concedente | |
Siquidem humani generis prosapia de primo patre et matre edita in hoc seculum uenit ... | |
Siquidem humani generis prosapia de primo patre et matre oriundus in hanc seculum venit ... | |
Siquidem insertim voluminibus largitur quorum preclaris satisque salutaribus cotidie instruimur oraculis ... | |
Siquidem salutaribus [Christi] instruamur eloquiis amicos nobis de mammona iniquitatis faciendos esse, qui nos in eterna recipiant tabernacula ... | |
Solet non nunquam inter multos sacerdotes domini vel quoslibet minores gradus ecclesiæ, et inter ipsos etiam laicos fideles, de possessionibus agrorum vel quis vel ad quamlibet ecclesiæ pertineat, vel quis etiam cujuslibet magis sit, maxima discordia oriri ... | |
Solet plerumque contingere ut beneficia predecessorum in futura posterorum progenie uelud cece caliginis uelamine occultata tegantur ; si indiciis literarum sub testimonio plurimorum minime roborata fuerint ... | |
Solet plerumque contingere ut, autumnali torrido facessente caumate, brumali sevientium ventorum flabra reciprocis alternatim cursibus succedant ... | |
Solus ille rex seculari de potestate regimen recte disponit qui terrenis ac caducis caelestia comparare conatur premia | |
Spe enim salui facti sumus . spes autem quæ videtur non est spes . et quae non uidemus per patientiam expectamus quia aeterna sunt | |
Status huius mundi in uelocitate deficiet et rotunda saeculorum uolubilitas facesset ... | |
Status namque saeculi praesentis lubricus et instabilis variis rerum perturbationibus atque procellis fluctivagi adinstar maris conquatitur atque perturbatur ... | |
Summo quidem mentis proposito unicuique pensandum est et cogitandum quatinus ut cum huius saeculi caducis ac labentibus rebus mansura æternitatis præmia adipiscat | |
Tempora temporibus subeunt abiit et uenit aetas sola sanctorum gloria durat in Christo | |
Tempora temporibus succedunt atque ad finem tamquam decidens folium in præceps transeat ... | |
Tempora temporibus succedunt et generatio generationem sequitur ... | |
Tempore certo cadunt cuncta quæ in hoc saeculo possidentur et perpetua possessione manebunt quæ propter Christum fideliter dividuntur | |
Uacillante praesentis cosmi statu quid aliud innuitur nisi bonis illuc perseueranter actibus insistendo magnopere festinemus ... | |
Ueteris ac noui testamenti pandit auctoritas . quod provida
saluatoris et domini nostri Iesu Christi dispensatio omnes sanctos
suos ad uitam aeternam praeordinatos ante mundi
constitutionem elegit ... | |
Unicuique mortalium uite sue terminus omnipotentis Dei dispensatione incertus esse dinoscitur. Uenit enim Dominus ad uisitandum seruum suum in die qua non sperat et hora qua non putat | |
Uniuersa quippe quae hic in praesentia uisibus humanis corporaliter contemplantur nihil esse nisi uana et caduca transitoriaque ex sacrorum voluminum testimoniis certissimi uerum patet ... | |
|