Archive: Worcester

A.D. 777 x 779. Offa, king of Mercia, with Ealdred, subregulus of the Hwicce, to the minster and church of St Michael at Bishops Cleeve, Gloucs.; grant of 15 hides (mansiones) at Timbingctun, under Wendlesclif and north of Tyrl brook. Latin with English bounds of Wendlesclif.

 

Marginal Note: Clife.

Marginal Note in Later Hand: Offa bocad...into wirecestr......

+ In nomine domini nostri Jhesu Christi qui cuncta sæcula jugiter pio moderamine regit .INVOCATION

Constat ergo et incunctanter verum esse patet omnia quæ hic humanis cernuntur visibus vana ac caduca transitoriaque fieri . atque ea quæ hominum oculis velantur semper mansura . et sine fine stabiliter perdurare in secula . Unde et certissime notum est ex auctoritate testimoniorum sacrorum voluminum . quod cum istis fugitivis mundanis rebus sempiterna mercari possunt cælestia regna .PROEM

Quapropter ego Offa . gratia gratuita Dei patris concedente Marciorum rex . majorum meorum imitatus exemplum . Cogitavi in corde meo quatinus ex his sceptris regalibus mundanis regni perceptis a conditore ac largitore omnium bonorum . aliquid quamvis minus dignum pro remedio animæ meæ . et pro adipiscenda præmia polorum in usus monasticæ liberalitatis ecclesiis donarem . Ideoque ego et Aldredus subregulus Huicciorum . in commune pro domino omnipotenti . et pro eterna salute animæ nostræ . terram ter quinos mansiones habentem . id est vicum qui nominatur Timbingctun ad monasterium quod proprie nuncupatur aet Clife et ad ecclesiam beati Michahelis archangeli quæ inibi fundata est . libenter in ecclesiasticam possessionem donantes concedimusDISPOSITIVE WORD . Est autem vicus ille situs sub montis rupe qui antiquo vocabulo vocitatur Uuendlesclif in aquilonali parte rivuli qui dicitur Tyrl . Et est conjunctus terræ ante nominati monasterii cum suis terminis . Ut ergo hæc munificentia nostra pro Christo concessa eo firmiore stabilimento perpetualiter permaneat . Testium et consentientium episcoporum abbatuum ac principum nostrorum signa et nomina in hac cartula testimonii infra perscriptas adnotare curavimus .

+ Ego Offa domino concedente rex Merciorum huic nostræ donationi pro majore firmitate vexillum crucis Christi propria manu impressi .
+ Ego Aldredus Dei dono subregulus Huicciorum hanc donationem nostram muniens signum salutifere crucis cunctis gentibus inpono .
+ Ego Eadberhtus Christo domino concedente episcopus his dictis . consensi .
+ Ego Berhthunus Deo et patre donante præsul his statutis . consensi .
+ Ego Ceolulfus gratia Dei permittente antistis his rebus consensi.
+ Ego Aldberhtus domino tribuente ecclesie pontific' his donis . consensi .
+ Signum manus Botuuini . abbatis .
+ Signum manus Folcberhti abbatis .

Þis syndan þa landgemæru to wendlesclife . Ærest of ðam forda æt hleowede hlawe swa se broc sceot on nanes monnes land þæt swa on wirdene þanen on rahlinc þonen on dyrnes treow þonon on heanes pol þanan on ða ealdan dic to imman beorge þonan on hwætan mersc swa on suðbroc andlang broces on blacan mere swa on ða ealdan dic andlang dices on ane riðige of þære riðe on ane ealde dic of þære dice on tyrl andlang tyrl on mærbroc of þam broce on þone ealdan weg 7lang weges up on Coccan burh of þære burhges gete on Hengestes heafod swa on þæt slæd to Cyppanhamme on ane riðe 7lang riðes on þone herpað to hindehlypan þanon on scirwyllan 7lang cumbes on fearnslæd þanan on watancumb þanon on wulfleage þanon on calfhealas 7lang weges to finan mædwuum 7 swa to weohles heale 7 swa to Antan hlawe and swa on pippan slæd 7 on herrihtes beorh 7 on hweogel weg to þan rahhege on heafoc wyllan 7lang riðes on tyrl 7lang tyrl onbutan þa mædewe swa on þone ford æt hleowede hlæwe .BOUNDS