S 142
- See this source in PASE
- See witnesses in PASE
Archive: Worcester
A.D. 757 x 774. Offa, king of Mercia to Milred, bishop; grant of land at Wick Episcopi, Worcs. Latin with bounds in Latin and English.
Rubric: Ad Wikan.
Marginal Note: Wike.
Propterea ego Offa . rex Merciorum divinæ misericordia gratiæ ; pro adquirenda deificæ remunerationis requie ; animæque meæ remedio et salute ; et meorum facinorum relevatione . terram cum finibus suis quæ pertinet ad villam quæ vocatur Wican sitam in occidentali parte Sæferne regio utens potestate dono libertati ; et Mildrede pontifici perpetua hæreditate tradoDISPOSITIVE WORD in possessionem juris æcclesiastici . ad laudem et gloriam et honorem altissimi Dei omniumque sanctorum nunc et omni tempore sæculi .
Hæc enim sunt nomina finium terrarum ad supradictam villam adjacentium . ; . Primus de Tamede muthan recto cursu in Oswynna bæce . deinde in Wuda mor . sic extenditur in Wætansic . sic statim in locum quæ dicuntur bakas . proinde in veterem vallem . de illa valle usque in Secmæres oran . sic recto cursu in pulles camp . sic in longum usque ad thorn brycge . inde quoque in Kaderapull . de Caderapulle in Becha brycge . de hoc ad introitum hypes mor . de ipsa more in Coforet broc . in illam hagan . post illud ad tumulum vocitatum kett . ex kette usque ad monticulos . ex inde vero in Lawern . sic usque ad atsice . post usque ad quercum quæ nuncupatur scip ac . inde autem ad locum dictum greatan æspan . et ex eo loco ad hreadan sloh . deinde vero ad alios monticulos . postea vero ad viam quæ dicitur fif ac . recto itinere ad easdem fif ac proinde autem ad threom gemæran . et ex illo loco recta occidentis semita in illam dic . sicque protenditur in kyllan hrycg . Deinde in Syllweg . sic extenditur in hæthihtan leahge . et ita in fulan sloh . post hinc supra buttingc graf . in locum dictum eclesbroc . qui terminus adjacet in doferic usque ad sæferne; quod transit in ore Temede . ; .