Archive: Worcester

A.D. 757 x 774. Ceolfrith, abbot, to the church of St Peter, Worcester, and the bishopric of Worcester; grant of 20 hides (manentes) at Henbury, Gloucs., and 14 (cassati) at Sture in the province of Ismere, Worcs. Latin.

 

Rubric: Heanburh
Marginal Note in MS 2: Hanbiri

+ In nomine domini Jhesu .INVOCATION Spe enim salvi facti sumus . spes autem quæ videtur non est spes . et quæ non videmus per patientiam expectamus quia æterna sunt .PROEM Ideoque ego Ceolfriðus abbas donoDISPOSITIVE WORD Dei jure paterno ereditario dono terram meam et hereditatem patris mei Cyneberhti pro redemptione animarum nostrarum ad æcclesiam beati Petri apostoli et ad sedem episcopalem in Uuigrinnanceastre cui nunc præest venerabilis episcopus Milredus cum consensu et licentia Offani regis Merciorum et principum ejus et testium quorum infra inseruntur nomina . Est autem terræ locus celebre . qui dicitur Heanb'u . xx . manentium et in provincia Usmerorum . quod nominatur æt Sture . xiiii . cassatos habens . Si quis autem quod absit ex parentela mea vel externorum malivola mente et maligno spiritu instigatus huius donationis nostræ munificentiam infringere nititur et contraire . Sciat se in die tremendo coram summo Deo rationem redditurum .CURSE

+ Ego Offa rex Mercensium donum et datum Ceolfriði abbatis consentiendo subscribo .
+ Ego Milred signum crucis infixi .
+ Ego Aldred subscripsi .
+ Ego Uhtred subregulus consensi et subscripsi .
+ Ego Eadbald præfectus et princeps Offæ regis consensi .