S 284
Archive: Winchester, Old Minster
[A.D. 824 x 833]. Egbert, king, to the church of Winchester; restitution of 40 hides (mansae) at Alresford, Hants. Latin with English bounds.
Renovatio regis Egberhti de Alresforda .
+ Domino nostro Jhesu Christo imperpetuum regnante cui cuncta jure famulantur elementa mundi .INVOCATION Omnibus ut reor luce clarius mortalibus patet quod digne gloria parvipendenda est mundi . quia decidit ut flos feni .PROEM
Quapropter ego Ecgbyrht . largiflua summi tonantis annuente clementia regali fretus dignitate quandam ruris partem . xl . scilicet mansas in loco qui ab incolis huius patriæ Alresford nuncupatur cum omnibus ad se rite pertinentibus . pratis . silvis . pascuisque . Sicut prædecessor meus . Cynewalc . divino scilicet adtactus instinctu jamdudum concessit . æcclesiæquæ Wintoniæ in almæ Trinitatis veræque unitatis honore nec non et apostolorum Petri Paulique consecrata consistit . pro meorum expiatione facinorum libens perpetualiter restituoDISPOSITIVE WORD . Hanc donationem cum omnium mei temporis consensu procerum tali curavi renovare assertione . ut nulla meorum persona successorum diabolicæ astu calliditatis insollescens eam unquam in aliud transferre præsumat . Sit hoc prædictum rus omni terrenæ servitutis jugo solutum tribus exceptis expeditione pontis arcisvæ restauratione .
Ego Ecgbyrhtus . rex hanc meam donationem signo almæ crucis Christi corroborando propria manu confirmo . Signum manus propriæ Uuigthegni episcopi . Signum manus Ealhstani episcopi . Signum manus Hereferði episcopi . Signum manus Hunes præfecti . Signum manus Monnede præfecti . Signum manus Burghardi præfecti . Signum manus Uulfhardi præfecti . Signum manus Wethelmes præfecti .