Archive: London, St Paul's

A.D. 716 x 745. Æthelbald, king of Mercia, to Ingwald, bishop of London; grant of the toll on one ship. Latin.

 

In nomine dei patris et summi saluatoris.INVOCATION Quia unicuique homini in hac mortali uita degenti a incertus est cursus atque finis uite temporalisPROEM, ob quam causam ego Eþilbaldus b Rex Merciorum pro remedio æternaque c salute anime mee tibi Ingualdo episcopo ciuitatis Londonie unius nauis uectigal atque tributum que mihi antea iure competebant post omne subsequens tempus quamdiu christiane religionis status permanserit perpetualiter concedoDISPOSITIVE WORD, ita ut cuicunque uolueris heredum successorum tuorum uel quorumlibet hominum hoc ipsum de tuo iure perdonare liberam habeas potestatem. Hoc et de aliis similiter antea nauibus secundum opportunitatem rerum ac temporum ipsa predicta conditione pro superne scilicet mercedis amore et pro uestrarum suffragiis orationum facere curaui. Proinde igitur precipio in nomine dei patris omnipotentis omnibus tio mea mihi a deo data illique redonata per presentes ac subsequentes illesa firmaque perduret. Et ad augmentum huiusce donationis hoc addo ut nauis ista uel ueterata uel confractione d conlisa ut alia et alia in huius donationis locum et conditionem construatur et habeatur. Si quis uero quod absit diabolica instinctus fraude hanc donationem meam uiolare uel minuere temptauerit, sciat se in presenti seculo a participatione corporis et sanguinis Christi suspensum et in ultimo iudicio eternas sine fine penas passurum.CURSE

+ Ego Ædilbaldus Rex in hanc cartulam pro confirmatione donationis mee signum sancte crucis nostri saluatoris impressi.

a. degente A
b. Aethilbaldus B
c. æterneque A
d. constructione A
e. B ends here.