Archive: London, St Paul's

A.D. 716 x 745. Æthelbald, king of Mercia, to Ingwald, bishop of London; grant of toll from one ship. Latin.

 

In nomine Domini Dei saluatoris nostri Iesu Christi.INVOCATION Ego Ædilbaldus rex Merciorum pro eterno remedio anime mee necnon et pro pio amore saluatoris mundi aliquam partem iuris mei omnipotenti largitori bonorum omnium donare decreui. Idcirco Ingualdo episcopo Londonie ciuitatis unius nauis tributa in propriam possessionem iure perpetuali in eternum donoDISPOSITIVE WORD, ut absque aliquo mutabilitatis scrupulo habeat, nec de ea aliquis regum successorumque meorum uel cuicumque gratus absque tua uoluntate aliquid sibi usurpare presumat, sed mihi in munus perpetuum in beata requie salubriter conseruetur. Si quis proinde hanc donationem a me salubre tractatam augere, defendere, adunare uoluerit, augeat Dominus partem eius in libro uite; sin autem aliter quod minime credo contigerit ut aliquis maligni spiritus instinctu ac diabolica fraude deceptus hanc eleemosynam meam minuere uel uiolare presumpserat, sciat se in presenti seculo a participatione sacratissimi corporis et sanguinis Christi fore suspensum et in nouissimo die sciat se separatus a Deo et tenebris exterioribus destinandum.CURSE + Ego Edilbaldus rex donator ad confirmationem donationis mee pro ignorantia literarum signum saluatoris crucis expressi. + Ego Wilfrid et Ego Obba consentio et subscribo.