Archive: Winchester, Old Minster

A.D. 939. Alfred, king of the English, to Heahferth, minister; grant of 8 hides (mansae) at Worthy, Hants. Latin with English bounds.

 

Ðis is þara . viii . hida boc 'æt Worðiæ' þe Ælfred cing gebocode Heahfyrð his þægne on ece yrfæ .

Egregius agonista sermocinatus est in scripturis divinis 'omnia que videntur temporalia sunt , que autem non videntur eterna' . Idcirco superflua utentibus divinus sermo ut suprataxati sumus terribiliter premonet ut huius seculi caduca contempnentes spiritaliaque imitantes celestia properemus ad regna .PROEM

Quamobrem . ego Ælfredus . desiderio regni celestis exardens favente superno numine basileus industrius Anglorum cunctarumque gentium in circuitu persistentium . cuidam adoptino fideli meo ministro Heahfyrð vocitato ob illius amabile obsequium dignatus sum largiri . viii . mansas agelluli . ibidem ubi vulgares prisco more mobilique relatione vocitant æt Wordige . cum pratis pascuis necnon et silvis silvarumque densitatibus ut hæc prosper[e] possideat ac æternaliter teneat . dum huius ævi fragilis cursum uti audebit . Post se autem veluti affirmavimus cuicumque voluerit heredi derelinquat . fiat etenim prefata terra ab omni servili jugo libera cum omnibus sibi recte pertinentibus . exceptis his tribus expeditione pontis arcisvæ coedificatione .

Denique vero si quis nobis non optantibus nostrum hoc donum violari fraudulenter perpetrando consenserit . Consideret hinc se die ultima judicii coram Deo rationem redditurum atque cum reprobis quibus dicitur 'Discedite a me maledicti in ignem eternum' ; Pænis atrocibus se esse passurum . si non antea corporea lamentatione emendaverit .CURSE

Istis terminibus predicta terra circumgyrata esse videtur .

Ðis is þæt ge mære æt Worðige. Ærest of icenan to iwigað . of iwigað to stan ceaslan . of stan ceaslan forð to bican sclæde swua forð to Aðelwoldes beorge . of Aðelwoldes beorge forð to æþelmes hangram . þanon to cyrringe . forð to þan coppedan þorne . of þan coppedan þornæ . forð utan þa ea . of þara ea utan cyoling mor .BOUNDS

Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu . d . cccc xxxviiii . Indictione . xii .DATING CLAUSE

Ego Ælfred Rex tocius Bryttanniæ prefatam donationem cum sigillo sanctæ crucis confirmavi .
Ego Eadweard filius regis .
Ego Æðered archiepiscopus predictum donum consensi .
Ego Swithun episcopus consensi .
Ego Ealstanus episcopus confirmavi .
Ego Fryðestan episcopus consignavi .
Ego Aþelwold episcopus consensi .
Ego Byrhred episcopus roboravi .
Ego Wullaf abbas confirmavi .
Ego Eanulf dux .
Ego Aþulf dux .
Ego Æþelnað dux .
Ego Byocca dux .
Ego Æþelwold dux .
Ego Ceoleah minister .
Ego Odda minister .
Ego Ælfstan minister .
Ego Æþestan minister .
Ego Eadmund minister .
Ego Ælfred minister .
Ego Æsculf minister .
Ego Byrhferð minister .
Ego Byorhtulf minister .
Ego Leofheah minister .
Ego Buga minister .
Ego Osulf minister .
Ego Ælfric minister .
Ego Deormod minister .
Ego Byrhthelm minister .
Ego Ealhstan minister .
Ego Hæfa minister .
Ego Alwold minister .
Ego Aþulf minister .
Ego Heahnoð minister .