S 236
Archive: Glastonbury
A.D. 681. Baldred, king, to Hæmgils, abbot, and the church of Our Lady and St Patrick, Glastonbury; grant of 12 (or 6) hides (manentes) at Pennard, Somerset. Latin with English bounds.
+ Omnia quæcunque secundum ecclesiasticam normam justo moderamine decernuntur . quanquam proprium robur juris obtineant . attamen quia incertus humanæ vitæ status evidenter agnoscitur . paginis saltim vilibus pro ampliore firmitate roburentur .PROEM Denique . ego Balredus rex . ob amorem cælestis patriæ et indulgentiam criminum meorum aliquam terræ particulam . Hamgilso . abbati libenter . ad supplementum honorabilis ecclesiæ beatæ Mariæ et Sancti Patricii conferoDISPOSITIVE WORD . cum consensu pontificis nostri Haeddi . qui etiam eundem venerabilem Hamgilsum , Centuuine rege Consentiente ibidem abbatem , pro sua fideli conversatione constituit . et cæterorum cognatorum gubernacula regni regentium ; Prælargita vero terra est super verticem montis cujus uocabulum est Pengerd . et est sub estimatione . xii . manentium . et his intro ad æcclesiam beatæ Mariæ circumcincta dinoscitur confiniis .
Sit obsecro augentibus pars in regno Dei . Si quis autem quod absit tirannica fretus potestate : hoc decretum violenter irritum facere temptaverit sciat se iram et indignationem æterni judicis incursurum per omnia sæculorum .CURSE Hæc vero cartula scripta est anno ab incarnatione Christi . dclxxxmo. io. Feliciter augeat Christus vitam æternam . augentibus hanc donationem ;
Ego Haedde episcopus kartulam scripsi.+ .
Signum manus Baldredi regis . + .
Ego Aldhelm abbas subscripsi . + .