Archive: Glastonbury

A.D. 682. Centwine, king of the (West) Saxons, to Hæmgils, abbot of Glastonbury; grant of 23 hides (mansiones) near Quantock Wood and 3 hides (cassati) at Crycbeorh (probably Creechbarrow Hill, near Taunton), Somerset. Latin with bounds.

 

Carta Centwyny Regis de Cantucuudu nunc Westmonketon juxta Tantoniam .

+ Omnia que videntur temporalia sunt . que non videntur eterna sunt . Ideo parvis et vilibus rebus eterna et mansura jugiter mercanda sunt .PROEM Quapropter ego Centwini Saxonum rex pro remedio anime mee aliquam porcionem Hamegilso abbati ad supplementum vite regularis in monasterio Glastingabirg sub divini timoris instinctu humiliter largitus sumDISPOSITIVE WORD . hoc est viginti tres mansiones in loco juxta silvam famosam que dicitur Cantucuudu . habentes ad austrum fluvium qui dicitur Tan ; ad aquilonem vero silve prefate partem non modicam ad se trahens . usque ad vallem Helsdena deinde per rivulum unum usque ad vadum quod dicitur Wealaford . et sic in directione illius rivuli usque ad Tanis alveum . Habent vero ad occasum fontem qui dicitur Ealduuylle . deinde alterum fontem qui dicitur Acuuylle ; ab illo fonte ad locum qui dicitur Hægstaldescumb ; et per viam qui dicitur Hrycuueg . ab hac via ad rivulum qui appellatur Segbroc ; ab hoc rivulo vergit territorium ad zephirum ad alveum prefati fluminis Tan . In locum qui dicitur Horspol ; Et tres cassatos in australi parte amnis Tan ad insulam juxta collem qui dicitur brittannica lingua Cructan apud nos Crycbeorh . et hec pars telluris evidentissimis cingitur limitibus , habet enim ab austro Blacanbroc , ab aquilone Tan .BOUNDS Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi . dclxxii . Indictione . x .DATING CLAUSE hoc prefatum donum . sic prefigimus ut immobile quamdiu christianitas vigeat in servicio Glæstingensis æcclesie permaneat . Siquis hanc donationis carticulam violenter invadere temptaverit . noverit proculdubio culpam sacrilegii se incurrisse . huiusque ligamine se constrictum donec divini examinis conspectui conpresentetur ni prius hoc inorme scelus detergendo emaculet ; et augeat omnipotens Deus hoc donum augenti vitam eternam per omnia secula seculorum . Amen .CURSE

+ Ego Hæddi episcopus consenciens signum sanctæ crucis impressi .
+ Signum manus Centuuini regis hanc munificentiam signo crucis perstringentis .
+ Ego Aldhelm hanc scedulam scripsi et subscripsi .