Archive: Winchester, Old Minster

A.D. 688 (Besingahearh). Cædwalla, king of the (West) Saxons, to Cedde, Cisi and Criswa (? Crispa); grant, for the foundation of a minster, of 60 hides (cassati) at Farnham, Surrey, including 10 at Binton and 2 at Churt, Surrey, and land at Cusanweoh. Latin.

 

+ In nomine domini nostri Jhesu Christi salvatoris .INVOCATION Quotienscunque aliquid pro opere pietatis Christi membris impendimus nostræ animæ fore prodesse credimus quia sua illi reddimus non nostra largimur .PROEM Qua de re ego Ceadwal , dispensante domino rex Saxonum pro remedio animæ meæ terram vobis ad construendum monasterium in postestate conferoDISPOSITIVE WORD cujus vocabulum est Fernham , in cassatos . lx . id est Cedde Cisi Criswanq[ue] . quorum . x . in Bintungom . ii . in Cert . ceteros autem propriis locis et nominibus adsignantur . hoc est . Cusanweoh . Cum omnibus ad se pertinentibus . campis . silvis . pratis . pascuis . piscariis . fluminibus . fontanis . libertam a me habeatis licentiam donandi commutandi , et in arbitrio vestro sit posita . Numquam ego heredesque mei ullo tempore contra hanc donationis cartulam venire temptaverit . Quod si quis superba præsumpserit inruptione infringere aut minuere per tyrannidem hanc a me actam donationem sit separatus ab omni societate Christiana ; manentem vero in sua nichilominus firmitate .CURSE Actum in loco cujus vocabulum est Be singa hearhPROMULGATION PLACE . Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi . dc.lxxxviii . indictione . i .DATING CLAUSE

Signum manus Cenwal regis et donatoris .
Ego Wilfridus episcopus hanc donationem subscripsi .
Ego Herconwaldus episcopus ejusdem donationis subscripsi .
Ego Hedda episcopus donationem a rege factam subscripsi .
Ego Aldelmus indignus abbas hoc cyrographum subscripsi .
Ego Hugon abbas .
Ego Eadbertus abbas.
Ego Wadda presbyter .
Ego Guda presbyter .
Ego Buda presbyter .
Ego Bicca presbyter .
Ego Welisc presbyter .
Signum manus Wuddan .
Signum manus Headdan .
Signum manus Eadbert .
Signum manus Coænes .
Signum manus Rewes .
Signum manus Teodan .
Signum manus Oswine .
Signum manus Snoccan .
Signum manus Moccan .