Archive: Winchester, Old Minster

A.D. 838 (Kingston-on-Thames, Surrey). Egbert, king of Wessex, to the see of Winchester; grant of 40 hides (cassati) at Shalfleet, Isle of Wight, conditional upon the loyalty of Bishop Ealdhun and his successors to Æthelwulf; with later confirmation (A.D. 839, Vetustissimus = æt Astran) by a Southumbrian synod. Latin.

 

Donum Ecbyrhti regis de Scealdan fleote .

Regnante in perpetuum domino nostro Jhesu ChristoINVOCATION omnia statuta priorum prædecessorum nostrorum apcibus litterarum commendata sunt ; ne in posterum oblivioni tradita ignorentur .PROEM

Quapropter ego Egberht gratia Dei occidentilium Saxonum rex hoc innotescere curavi quod aliquantulam terræ partem meæ propriæ hereditatis in Uecta insula hoc est æt Scealdan fleote . xl . habens cassatos cum consilio 7 testimonio optimatum meorum pro spe æternæ remunerationis 7 criminum absolutione ad sedem episcopalem Wintancestrensis æcclesiæ ad possessionem perpetuam largitus sumDISPOSITIVE WORD . ea tamen conditione interposita ut hæc prænominata donatio firma permaneat . quod Æðelwulfus filius meus semper inposterum stabilem inconcussamque amicitiam ab illo episcopo Edhuno 7 ejusdem congregatione prædicte æcclesiæ habeat . 7 ab omnibus successoribus ejus hoc idem patrocinium ac protectionem illius sedis ipse 7 hereditas nostra nostrique heredes quicunque Dei voluntatis fuerit . quod illi sint in omnibus necessitatibus nostris absque omni dubitatione spontaneum paratumque amicabili amore inveniant . si autem aliquis quod absit huius præscripte sedis dignitate præditus contra illum et hereditatem nostram nostrosque heredes inimicali questione in aliqua re preliatur . permutuat hanc donationem 7 reddat ad hereditatem nostram . quatinus quicunque eam sub potestate dominationis habeat defensionem atque tuitionem a cuicunque homini prout invenire valeat . Cum hanc prænominata terra comparat 7 requirat . duasque scripturas per omnia consimiles huius reconciliationis conscribere statuimus . alteram habeat episcopus cum telligraphis ecclesie . alteram Egberht et Æðelwlf reges cum hereditatis eorum scripturis .

Actum est autem dominice incarnationis .dcccxxxviii.DATING CLAUSE his testibus consentientibus qui hanc nostram reconciliationem cum signo sancte crucis Christi confirmantes subscripserunt in illo famoso loco qui appellatur Cingestun in regione SuðreiePROMULGATION PLACE .

Ego Celnoð gratia Dei archiepiscopus hanc reconciliationem et istam confirmationem cum signo sanctæ crucis roboravi 7 subscripsi . Ego Egberht rex consensi 7 subscripsi . Ego Æðewulfus rex consensi 7 subscripsi . Ego Ælstan episcopus consensi . Ego Beornmod episcopus confirmavi . Ego Eadhun episcopus . Ego Cynred episcopus cons'cri'psi . Ego Elmstan 'episcopus' non renui . Ego Swithunus diaconus corroboravi .

Anno ab incarnatione domini .dcccxxxix. primo videlicet anno regni Æðelwulfi regisDATING CLAUSE post obitum patris sui factum est venerabile conciliabulum omnium episcoporum qui erant in australi parte fluminis Humbre in loco qui dicitur UetustissimusPROMULGATION PLACE . ibique pro firma stabilitate hæc eadem scedula adducta est . 7 cum signo sancte crucis Christi ab his testibus roborata . quorum nomina subter prænotata cernentibus clare patescunt .

Ego Ceolnoð gratia Dei archiepiscopus hanc reconciliationem iterato vice confirmans signum sancte crucis exaravi . 7 in nomine sancte trinitatis omnibus fidelibus observandum præcipio . Ego Helmstanus episcopus non renui . Ego Helstanus episcopus consensi . Ego Humbertus episcopus . Ego Swithunus episcopus . Ego Ceolberhtus episcopus . Ego Cuðulfus episcopus . Ego Hubertus episcopus .