S 130
Archive: Rochester
A.D. 789. Offa, king of Mercia, to Wærmund, bishop, and the church at Rochester; grant of 1 sulung (aratrum) at Bromhey in Frindsbury, Kent. Latin with bounds.
Item de Bromgehege;
+ In nomine domini nostri Iesu Christi 'saluatoris'.INVOCATION Si ea que secundum decreta canonum ac statuta synodalia salubriter definiuntur . quamuis sermo solus ad testimonium sufficere possit ; attamen ob incertam futurorum temporum conditionem firmissimis scripturarum indiciis et cautionem cyrographis sunt roboranda . Quoniam quidem sepe ex ignorantia . sepe quod est execrabilius ex improbitate contingit . ut denegatio rerum uere et recte gestarum nascatur .PROEM Quapropter ego Offa rex Merciorum tibi Uuaermundo antistiti necnon et ecclesie quae sita est in castro quod nominatur Hrofescaester tradoDISPOSITIVE WORD terram unius aratri ubi nominatur Broomgeheg cum certissimis terre huius limitibus . que habet ab oriente Uuiodafleot . a meridie uero fons quidam et fossa circumdata . et exinde sepis quedam . itemque fossata ab occidente et notis signis designatur . ab aquilone mariscem uocabulo Scaga . quam etiam circumfluit Iaegnlaad .BOUNDS
Hanc autem terram tibi tradendam et possidendam et ecclesie usui mancipandam . quam tu iure gubernas concedo . Siquis uero successorum meorum uel principum hanc donationem meam immutare temptauerit ; sit anathema maranatha usque dum dominus ueniat qui iudicaturus est orbem terre in aequitate .BOUNDS Hanc cartulam signaculo crucis Christi confirmare uolens proprio manu necnon et alios religiosos adhibui testes quorum nomina infra adnotentur . Actum anno dominicae incarnationis . dcclxxxix .DATING CLAUSE in loco ubi dicitur Celchyð .PROMULGATION PLACE
+ Ego Offa rex Merciorum hanc supradictam donationem meam signo sancte crucis Christi roboraui . + Ego Iaenberhtus gratia dei archiepiscopus consensi et subscripsi . + Ego Hygeberht archiepiscopus subscripsi . + Ego Ceoluulf episcopus subscripsi . + Ego Heardraed episcopus subscripsi . + Ego Unuuona episcopus subscripsi . + Ego Cyneberht episcopus subscripsi . + Ego Ealghearhd episcopus subscripsi . + Ego Eadgar episcopus subscripsi . + Ego Ealgmund abbas subscripsi . + Ego Beonna abbas subscripsi . + Signum manus Ecgfrithi regis Merciorum . + Signum manus Berhtuualdi . + Signum manus Eadbaldi . + Signum manus Brordan . + Signum manus Aethilheardi . + Signum manus Ceolmundi . + Signum manus Ubban . + Signum manus Heaberhti . + Signum manus Forðredi . + Signum manus Uuigcgan . + Signum manus Ceolheardi .