S 129
Archive: Rochester
A.D. 788. Offa, king of Mercia, to St Andrew's church, and the bishopric of Rochester; grant of 6 sulungs (aratra) at Trottiscliffe, Kent, with swine-pastures in the Weald. Latin with bounds.
De Trottesclyua ;
+ In nomine dei summi et saluatoris nostri Iesu Christi . ipsoque in perpetuo regnante disponenteque suauiter omnia terrena quoque sceptra et regalia iura temporaliter distribuerit .INVOCATION Unde et ego Offa rex Merciorum aliquam terram pro remedio et salute anime mee tradam . id est sex aratrorum ubi nominatur Trottesclib ad ecclesiam beati Andreae apostoli et ad episcopium castelli quod nominatur Hrofesceaster ubi beatus Paulinus pausat ; quam etiam episcopalem sedem modo in presenti rite regit Uuaermundus religiosus antistes . Hanc itaque supradictam terram ad hanc condicionem perpetualiter habendam et possidendam concedoDISPOSITIVE WORD cum omnibus ad eam rite pertinentibus rebus cum campis siluis pascuis pratis pastinationibus et cum propriis terminis . Huius autem telluris termini sunt isti . ab oriente et a meridie Boerlingas . ab occidente Uurotaham . ab aquilone Meapaham . Ad hanc quoque terram pertinent in diuersis locis porcorum pastus id est uuealdbaera ubi dicitur Holenspic bi suðan ee Eppanhrycg non longe ab eo loco Langanhrycg .BOUNDS Quisquis uero contra hanc donationis cartulam callido malignoque tractatu contraire presumpserit ; nouerit 'se' quisquis ille fuerit in discreto dei iudicio sinistre partis socium fore et a Christi et dei corpore sanguineque segregandum .CURSE Manente hac cartula in sua nichilominus firmitate propria manu signaculo crucis Christi roborare curaui . et testes religiosos et consen'tien'tes id ipsum agentes adhibui. quorum nomina cum propriis cruciculis infra adnotentur . Actum anno dominice incarnationis . dcclxxxviii .DATING CLAUSE
+ Ego Offa rex Merciorum hanc suprascriptam donationem meam hoc signum crucis impressi . + Ego Ecgfrid rex Merciorum testis consentiens subscripsi . + Ego Cynedrith regina consensi et subscripsi . + Ego Iaenberhtus gratia dei archiepiscopus signum crucis Christi impressi . + Ego Hygeberht archiepiscopus subscripsi . + Ego Ceoluulf episcopus subscripsi . + Signum manus Brordani prefecti . + Signum manus Berhtuualdi . + Signum manus Eadbaldi . + Signum manus Ceolmundi .