Archive: Malmesbury

A.D. 682 ? for 688 (Aug.). Cædwalla, king, to the church (of Malmesbury); grant of 132 hides (cassati) on either side of the wood named Kemele (? Kemble, Gloucs.). Latin.

 

Omnia 'quæ videntur temporalia sunt : et quæ non videntur æterna sunt' . Iccirco visibilibus invisibilia et caducis cælestia præferenda sunt.PROEM Quamobrem ego Cedwalla , regnante domino rex, aliquod emolumentum ecclesiæ impendere decrevi . Id est terram ex utraque parte silvæ quæ appellatur Kemele , cxxxii . cassatos . Et ita fixa et immobilis hæc donacio perseveret; ut nullus hoc decretum frangere aut irritum facere præsumat. Si quis vero superba inflatus tyrannide hanc donacionem violare aut prævaricare temptaverit: noverit se in tremendo cunctorum examime coram judice vivorum et mortuorum rationem redditurum.CURSE Scripta est vero hæc cartula . Indictione . i . mense Augusto . Anno ab incarnatione domini . dclxxxii.DATING CLAUSE

+ Ego Heddi episcopus consensi .
+ Signum manus Cedwallani regis .
+ Signum manus Cisi .
+ Ego Wynberchtus subscripsi .

1 II Cor. 4: 18.