S 353
- See this source in PASE
- See witnesses in PASE
Archive: Chertsey
A.D. 871 x 899. Alfred, king of the English, to Chertsey Abbey; grant of 5 hides (mansae) at Thorpe, with Getinges (cf. Eaton Farm, Chobham), Hunewaldesham (cf. Hundulsham, lost, in Weybridge) and Woodham, Surrey. Latin with English bounds.
[R]egnante eternaliter Rege omnium seculorum domino 7 salvatore nostro Jhesu Christo .INVOCATION
Qua propter ego Ælfredus favente omnipotentis Dei clemencia Rex Anglorum ceterarumque provinciarum in circuitu persistencium rector ac gubernator gencium quandam partem telluris in qua Monasterium quod sub nomine sancte trinitatis 7 beati Petri apostolorum principis constat honore dedicatum esse atque fundatum 7 constructum scilicet locum qui famoso onomate apud Anglos nuncupatur Ceroteseg id est Cirotis insula 7 . v . mansas apud Thorp cum omnibis appendiciis illuc rite pertinentibus . scilicet Getinges . Huneuualdesham 7 Wudeham ad sustentacionem illius Monasterii 7 omnium illuc unanimiter Deo serviencium libenti animo concedo 7 confirmoDISPOSITIVE WORD ut illic ibi degentes pro meis non desistant intervenire peccaminibus atque offensionibus meis innumeris . Sit autem supradicta tellus ut taxavimus cum universis que rite ad se pertinent videlicet campis . silvis . pratis . pascuis . stagnis 7 rivulis . libera 7 inconcussa 7 ab omni servitutis jugo stabilis firma 7 exinanita .
Hiis igitur limitibus tellus prefata giratur .