Archive: Worcester

A.D. 799 (? for 802) (Coleshill, Warwicks.). King Coenwulf to Balthun, abbot; grant of 30 hides (manentes) belonging to Kempsey minster, Worcs., in exchange for 12 hides at Harvington, Worcs. Latin.

 

+ Tempora temporibus succedunt atque ad finem tamquam decidens folium in præceps transeat Ideo omnes firmas statutiones litterarum serie commendamus ne forte in posterum aliquis ignorantiae avaritiaeve fraude inlectus infringere presumat decretalia patrum fidelium . sicut Grecorum est consuetudo quia quicquid firmiter scire volunt litteris commendant ne ex mermoria labetur .PROEM Hanc vero terram Coenwulf rex donans donatDISPOSITIVE WORD Balthuno abbati et liberam conscripsit . in omnibus tam in campo quam in silva tam etiam in flunaine et in omnibus utilitatibus ad eandem rite terram pertinentibus in monasterium quae dicitur Kemesei . xxx . manentium sive ad habendum tam diu vivat et post se suis heredibus cuicumque voluerit liberam donando habeat facultatem . Et nulli homini nichil facere de eadem terra exceptis tantum iii causis pontem facere et arcem et expeditionem . Hanc quoque libertatem prefati monasterii Balthun Abbas comparavit . a prædicto rege Coenwulfo et illi deditDISPOSITIVE WORD terram . xii . manentium in loco qui vocatur Hereford sive ad habendum suisque heredibus perhenniter relinquendum ut eo firmius et immutabilius hoc decretum permaneat . De partibus vero et de causis singulare solvere prætium et nihil aliud de hac terra . et eandem libertatem ego Coenwulf rex donaboDISPOSITIVE WORD Balthune abbati sive ad habendum tam diu vivat . et post se suis heredibus perhenniter ad perfruendum . Pax servantibus it consentientibus huic donationi . Contradicentibus discordia semper sine fine amen . Haec cartula scripta est anno dominice incarnationis . dcc . xc o . viiii a . indictione . vii a .DATING CLAUSE eodem anno facta est pax inter Merciones et occidentales Saxones et cum juramentis firma foedere roborata est sub regibus Coenwulfo et Ecberhto . Hanc donationem consensit et cum sua manu signum crucis inposuit . Cum episcopis et principibus quorum nomina hic infra habentur . In eodem concilio qui dicitur Colles hylPROMULGATION PLACE .

+ Ego Coenwulf rex Crucem Christi inposui .
+ Ego Æþelheard archiepiscopus similiter .
+ Ego Unwona episcopus .
+ Ego Cyneberht episcopus .
+ Ego Alcheard episcopus .
+ Ego Tidferð episcopus .
+ Ego Ceolmund minister .
+ Ego Cuðred dux .
+ Ego Esne dux .
+ Ego Heabert dux .
+ Ego Wigheard dux .