Archive: Worcester

A.D. 789 (Chelsea, Middx). Settlement of a dispute between Heathored, bishop, and Wulfheard, son of Cussa, concerning land at Inkberrow and Bradley, Worcs. Latin.

 

Intanbeorge . 7 Bradanleah.
+ Sæculi namque labentis tempora velocius vento ærem tranann . Ideoque omnes firmas statutiones seriæ litterarum adnotamus ne forte in posterum aliquis ignorantiæ avaritiæve ea decreta infringere præsumat quæ venerabilium virorum fiunt verbis confirmata .PROEM

+ Anno dominici incarnationis . dcco . lxxxo . viiiio . indictione vero . xiia . qui est annus . xxxi . regni Offan strenuissimi Merciorum regisDATING CLAUSE factum est pontificale conciliabulum in loco famosa qui dicitur CelchyðPROMULGATION PLACE præsidentibus duobus archiepiscopis Iamberhto scilcet et Hygeberhto mediante quoque Offan rege cum universis principibus suis ; ibi inter alia plura aliqua contentio facta est inter Heathoredum episcopum et Wulfheardum filium Cussan de hæriditate hemeles et dudæ quod post obitum suorum nominarent ad weogornacæstre . hoc est Intanbeorgas et Bradanlege voluisset ergo Uulfheardus illum agellulum avertere ab ecclesia præfata in weogornacæstre cum ignorantiæ et insipientiæ [si potuisset . Tunc ille episcopus] illum refutabat cum his testibus . qui eorum nomina infra scripta liquescunt coram synodali testimonio . Et aiebat quod ei rectum non fieret ulli alio post se tradere præter et [antedi]ctam civitatem hoc est weogrinacæstor . Et propter eorum prece et amore qui illam terram [adqui]sierunt 7 ad ecclesiam prefatam dedissent illi senatores familiæ consentientes fuerunt ut illud custodiret et haberet diem suum . Tunc archiepiscopus simul cum universis provincialibus episcopis ita finem composuerunt et reconciliaverunt . ut wulfheardus terram possideret tamdiu viveret 7 postquam viam patrum incederet sine aliqua contradictione [illuc ad] weogornense ec[clesiæ] terras atque libellas cum semetipso redderet [ubi corpora requiescunt Hemeles et Dudæ .]

+ Ego Offa rex Merciorum consentiendo inposui .
+ Ego Iamberht Dei gratia archiepiscopus consensi et subscripsi .
+ Ego Hygeberht similiter archiepiscopus consensi et subscripsi .
+ Ego Ceolwulf episcopus consensi 7 subscripsi .
+ Ego Heardred episcopus consensi 7 subscripsi .
+ Ego Unuuona episcopus consensi .
+ Ego Heaðored episcopus consensi .
+ Ego Ceolmund episcopus .
+ Ego Æðelmod episcopus .
+ Ego Cyneberht episcopus .
+ Ego Wermund episcopus .
+ Ego Boduine abbas .
+ Ego Utel abbas .
+ Ego Fordred .
+ Ego Uulfheard simul subscripsi 7 confirmavi .
+ ............berht ...... pr'..
+ ............mundi p'.
+ Signum Alhmundi p'.
+ Signum Ceolmundi p'.
+ Signum Æðelhardi p'.
+ Signum Bynnan .