Archive: Worcester

A.D. 840 x 848. Berhtwulf, king of Mercia, to Heahberht, bishop, and his familia at Worcester; grant of 5 hides (manentes) at Crowle, Worcs. Latin.

 

De Crohlea.

Px In nomine sanctæ trinitatis atque veræ unitatis Dei vivi omnipotentis qui cunctam mundi monarchiam celsaque cæli climata ac terram salsamque limbam latentis ponti cum suo nutu æterna stabilitate gyrando omnia gubernat .INVOCATION Certe fugitivus et caducus est status istius mundi . et omnia quæ videntur hic . vento velocius ad finem trahuntur . et quæ non videntur fixa ac mansura in æternum permanent . Ideo istis temporalibus ac transitoriis huius sæculi divitiis æterna præmia ac semper gaudia manentia studeamus in cælestibus comparare . vocante nos ad se domino nostro Jhesu Christo qui ait . 'Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos' .PROEM

Qua de re ego Bertwlf gratia divina largiente rex Merciorum de remedio animæ meæ præcogitans . diemque tremendum districti examinis ante oculos cordis mei componens . cogitavi quod aliquid de istius mundani regni perceptione per memet ipsum in perpetuam elemosinam ac libertatem æcclesiasticam Deo vivo in æternum erogarem . Ideo cum consensu et licentia episcoporum et principum meorum et omnium seniorum gentis nostræ doDISPOSITIVE WORD 'H'eaberhto meo venerabili episcopo huius libertatis privilegium et ejus familiæ in Uuegerna civitate cum aliqua terræ portiuncula quæ appellatur Crohlea . scilicet . v . manentium ut libem permaneat in sempiternum . Soluta et libera sit ab omni jugo humanæ servitutis . ab omnibus secularibus tributis et vectigalibus cum cunctis utilitatibus ad illam æcclesiam recte pertinentibus . campis . et silvis . pascuis . vel pratis . ab opere regali . ab omni servitute magna et modica . quamdiu fides Christianæ religionis apud Anglos in Britannia insula permaneat .

Si quis vero regum aut principum vel præfectorum aut alicujus gradus homo hanc nostram conscriptam libertatem per diabolicam instigationem deceptus . frangere vel minuere temptaverit ; sciat se separatum a consortio sanctorum omnium in die magni judicii . et in æterna dampnatione dampnandum cum diabolo et angelis ejus . nisi ante hic Theo pantocratori et hominibus cum bona satisfactione emendaverit .CURSE Hi testes affuerunt . quorum nomina hic infra flavescunt .

Ego Berhtwlf rex Merciorum hanc meam largifluam libertatem cum vexillo sanctæ crucis christi roboravi . ut fixa permaneat in æternum .
Ego Sæðryþ regina consentio .
Ego . Hunberht . episcopus .
Ego . Heaberht . episcopus .
Ego . Ceolred . episcopus .
Ego . Wihtred . episcopus .
Ego . Eanmund . abbas .
Ego . Berhtric filius regis .
Ego . Mucel . dux .
Ego . Hunberht . dux .
Ego . Sired . dux .
Ego . Dudda . dux .