Archive: Muchelney

A.D. 702. Ine, king of the Saxons, to Beganus (? Beaga); grant of one hide (mansa) Athom (possibly Ham, near Muchelney, Somerset) and a fishery on the river Parret. Latin with bounds in English and Latin.

 

Ahtbegonis possessio. Libertas.

In nomine Jhesu Christi Salvatoris nostri.INVOCATION Quamvis enim sermones fidelium personarum ad noticiam alicujus donacionis in curriculo presentis temporis sufficiant ea tamen que pro amore omnipotentis Dei aut data vel facta sunt in aliqua donacione debemus indiciis literarum cum ydoniis testibus roborare.PROEM Nam ego Yny Saxanorum regnum Domino adjuvante aliquam terre in loco qui dicitur Athom unam mansam fratri Begano cum parte fluminis Pedrit ad piscandum et ad eum jure sect' pertinet, pro remedio anime mee dediDISPOSITIVE WORD hanc enim donacionem quam libenter contuli ei habeat ipse in dominico potestates proprie et nullus contra venire tirannica potestate fretus audeat. Si quis vero voluerit hanc donacionem frangere aut irritam facere, sciat se racionem in tremendo judicio redditurum Domino Deo vivo et vero.CURSE Hec vero munificencia scripta est anno septingenteseimo secundo incarnacionis Jhesu Christi Domini nostri xva indicione.DATING CLAUSE Hec sunt hujus agelli teritoria. In oriente the Rede leygh et deinde on Lanschareweye nytherwardon deinde on an diche in a meroe.BOUNDS