S 72
Archive: Peterborough
A.D. 680. Æthelred, king, to St Peter's Minster, Medeshamstede; grant, appended to a bull of Pope Agatho, of land at Breedon on the Hill, Leics.; Hrepingas (? Repton, Derbys.); Cedenac; Swineshead, Lincs.; Heanbyrig; Lodeshale; Shifnal, Salop.; Costesford; Stretford (? Stretford, Salop.); Wattlesborough and Lizard, Salop.; Æthelhuniglond (? in Kent); and Bardney, Lincs. Latin and English versions.
+ Gloriosissimo filio regi Merciorum Æðelredo , fratribus quoque et coepiscopis Theodoro Dorobernensi et Saxulfo , Mediterraneorum Anglorum vel Merciorum episcopo , cæterisque consacerdotibus , Agatho servus servorum Dei in domino salutem.
Cumque in æcclesiis et baptisteriis extruendis quibus populus adquisitionis Dei multiplicetur , devote laboretis , hanc caritatis vestræ flagrantiam familiarius amplectimur , quod de æcclesia beati Petri quam a Deo primitivam abbatiam censetis in regione vestri imperii , quæ est Mediterraneorum Anglorum , in loco qui appellatur Medeshamstede præclaram , tam benevola vota nobis regia scilicet legatione mandaveritis. Hanc quippe , ut perhibetis, antecessores vestri et fratres Christianissimi per venerabilem virum, nuper abbatem nunc sacerdotem , Saxulfum regaliter condidere et amore beati Petri præcipue coluere , hanc regia largitate necnon et libertate regia cum privilegii descriptionibus gloriosius extulere ; hanc et vos clarissimi filii non minori fervore regalis industriæ vultis Romana et apostolica auctoritate contra omnes impetus procellosi mundi perpetuo muniri , immo etiam quantum est in vobis prompta vestri benevolentia Romanam et apostolicam eam facere , ubi beatum Petrum , nobis quidem corpore , vobis vero spiritu, semper præsentem possideatis , ubi et a vobis et a toto regno vestro ac si Romæ requiratur et piis veneretur votis fidelium. Apparet nimirum vos esse intimum filium huius quæ totius orbis mater est principalis æcclesiarum et ipsum ejus præsidium affectare patronum qui clavigeri potestate vobis aperiat regna cælorum.
Quapropter non solum voluntarie sed et maxime gratias agentes annuimus piæ vestræ petitioni ; quatinus prædicta æcclesia in Medeshamstede , sicut regia auctoritate regia , ita apostolica confirmatione sit apostolica ; sit ab omni servitute sæculari libera , ita videlicet ut quemadmodum vos dictastis , nec rex nec episcopus nec præses aliquis abbati ipsius post electionem æcclesiæ et regis assensum quicquam terreni oneris injungat ; non census , non tributum , non militia , non aliqua unquam servitutis occasio de omnibus rebus ad ipsam æcclesiam pertinentibus vel in magno vel in minimo ab ullo exigatur , quatinus sub rege suo defensore non tyranno libere Christo soli deserviat. Episcopus quoque dioceseos non typo prælationis sed officio caritatis huic se impendat , abbatemque ipsius , ac si Romanum legatum et comministrum evangelii habeat , et secundum sibi socium æstimet non subjectum. Nullum vero potentatum in hoc monasterium præripiat , nec ordinationem ibi nec quodlibet officium sine abbatis favore arroget , sed neque ab ipsius intimis et peculiaribus locis aut parochiis vel in omni privilegio ipsius , juris quicquam præter ejusdem abbatis assensum accipiat vel faciat , ne qua scilicet abusione pacem perturbet gregis dominici , quales scandalizare est cum mola asinaria in profundo dimergi. Ubi autem electus ab ipsa congregatione abbas ordinandus erit , ab archiepiscopo Dorobernensi , Romani pontificis vicario, aut a quo ipse modo inefficatior jusserit , rege favente , ordinetur , nec parochianus pontifex , sive ipse sive aliquis alius prædicta dumtaxat auctoritate ordinaverit , quicquam in eum præter fraternitatis obsequium præripiat. Hanc autem æcclesiam cæteris imperii vestri monasteriis quæ modo assurgunt , vel deinceps in omnem posteritatem nascentur , tanquam religionis primicias excipimus , quatinus apostolica gratia suique Petri vestræque promotionis prærogativa præstet cæteris a Tamense fluvio in aquilonem , sicut et orta perhibetur mater primaria ; abbas quoque ejus aliquis arctoæ plagæ prior habeatur et in omnibus conventibus anterior sedeat , ita duntaxat ut ad sacræ fidei, religionis , caritatis , et concordiæ compaginem , loco primogeniti et vice Romana affectuose præluceat , confratribus non imperet, sed et in aula regia et regalibus consiliis sicut et monasterii præstantial audamus , ut primus vel inter primos adhæreat , et exemplo Saxulfi omnes successores opportune seu importune regem frequentent religiosa conversatione , a terrenis revocent , ad cælestia erigant , ad pietatem , ad justitiam , ad Dei cultum , hortatu crebro accendant . Hanc quoque ad vestrum votum , non solum voluntarie verumetiam necessarie concedimusDISPOSITIVE WORD benedictionem huic apostolicæ æcclesiæ quatinus tam vos quam cæteri populi vestri imperii totius quoque Britanniæ sed et proximorum regnorum nationes , quicumque , vel viæ longinquitate vel varia necessitudine præpediti , Romæ beatum Petrum in urbe sua revisere non sufficitis , hic eum spiritu vobis cohabitantem plena fide requiratis , hic vota persolvatis , hic absolutionem peccatorum et apostolicam benedictionem per ipsum ligandi ac solvendi principem fideliter speretis , et justa desideria cum precibus exaudiri ac cæli januam vobis aperiri credatis . Hæc , igitur, et c[ætera] quæcumque sunt tam a vobis quam a fratribus et antecessoribus vestris huic monasterio in æternam libertatem hæreditatemque perpetuam donata , ac privilegiorum sanctionibus perenniter commendata , quæcumque etiam in posterum aut a vobis aut a successoribus vestris vel a quibuslibet personis usque in finem jure tradentur , omnia , scilicet , secundum vestram postulationem apostolica beati Petri auctoritate confirmamus , et ita hæc observanda ab omnibus regibus et principibus Britanniæ contestamur , sicut ipsum cæli janitorem timent offendere.
Si quis autem hæc in aliquo , quod absit , violare præsumpserit, cujuscumque potestatis aut ordinis sit , excommunicatorio ipsius sancti Petri gladio nisi emendaverit , excidatur . Qui vero custodierit , quique res æcclesiæ amplificare maluerit , ipsius clavigeri gratia suscipiatur , et sicut infernus raptoribus , ita defensoribus ejus paradisus aperiatur . Huic ergo definitioni regia dignitas vestra , ut vestram majestatem decet , indelebiliter subscribat . Tua quoque devotio , reverentissime frater Theodore , quem , tam Græcis quam Romanis institutionibus atque eruditionibus præstantissimum , in lucem totius Britanniæ beatæ memoriæ Vitalianus prædecessor meus destinavit , hanc quæso regiam et apostolicam sæpedictæ æcclesiæ libertatem vobiscum corroborare , et omnem perversorum injuriam divina animadversione recidere satagat ; sed et cætera aquilonalia a Tamense monasteria hoc sibi cum abbate suo paterna auctoritate præstare unanimi corpore foveant. Similiter et tua caritas, frater Saxulfe , sicut et obnixe petisti hanc confirmationem perseverabiliter cum coepiscopis et amicis subscribi , ut videlicet nec tu nec quisquam successorum episcoporum quicquam huius æcclesiæ usurpet præter abbatis præsidentis voluntatem, ne qua contentionis oriatur occasio . Sic vos omnes cum vestro rege filio nostro karissimo in pace custodiat Dei gratia.
Hoc privilegium a sancto papa Agathone , assentiente concilio centum . xxv . episcoporum , per reverentissimum episcopum Wilfridum destinatum , Ego Æðelredus Dei donoDISPOSITIVE WORD rex anno domini . dc. lxxx . meique regni . vi .DATING CLAUSE suscipiens approbante etiam domino archiepiscopo Theodoro cum concilio celebrato in campo Estfeld, tam gratanter regali subscriptione confirmo , quam ipse desideriosus in hoc exactor extiti , ut scilicet dilectum nobis monasterium beati Petri in Medeshamstede per industriam spiritualis patris nostri Saxulfi alienigena carnis genitore præeunte , benignissimæ memoriæ fratres mei Peada regaliter instituit , Wlferus regali opulentia et privilegio principaliter nobilitavit ; ego quoque tam pro meæ animæ quam ipsorum fratrum salute , necnon et pro sacratissimis sororibus meis , beatissimæ scilicet memoriæ Kyneburga , et quæ adhuc superstes sacrata Christo virginitate deservit Kyneswida , et rebus augere et divina auctoritate munire curavi. Proinde tradoDISPOSITIVE WORD beato Petro in hoc loco Medeshamstede has terras et possessiones cum omnibus rebus ad eas pertinentibus , hoc est , Bredune , Hrepinges , Cedenac, Swinehafed , Heanbyrig , Lodeshale , Scuffanhalch , Costesford , Stratford , Watelleburne , Lusgard , Ædelhuniglond , Bardunig . Hæc inquam beato Petro regaliter habita regaliter concedo habenda in perpetuam hæreditatem atque liberrimam æcclesiæ proprietatem , obsecrans per ipsum Apostolorum principem et per apostolicam sententiam præsumptam . ne quis unquam succedentium tam de hiis quam de omnibus rebus ad ipsam æcclesiam appendentibus quicquam detrahat . Quod si quis fecerit omnibus episcopis dampnantibus et hiis præsentialiter subscribentibus apostolico gladio animadvertatur .
+ Ego
Theodorus
Romana legatione in hos fines terræ destinatus et licet indignus vice beatæ memoriæ
Augustini
Dorobernensi cathedra inthronizatus, juxta apostolicum papæ
Agathonis
mandatum privilegium monasterii Medeshamstede subscriptione nostra confirmo , cujus inviolatores dampno et excomunico , defensores vero gratifico et benedico .CURSE
+ Ego humilis
Saxulfus
regali beneficio ejusdem monasterii fundator , ita ipsius in omnibus libertatem et prærogativam corroborare gaudeo , sicut ei specialius optima omnia cupio , ut nichil usurpem vel de rebus vel officiis ipsius monasterii præter voluntatem et postulationem abbatis , nec ego nec successores mei ; ego quoque omnem violentiæ abusionem anathemate hinc excludo .CURSE
+ Ego Wilfridus apostolico favore repetens sedem Eboracensem testis et relator huius sanctionis votivæ assentior .
+ Ego Ostrich regina Æðelredi regis prompto animo hiis annuo .
+ Ego Adrianus apostolicus legatus et comes et suffraganeus reverentissimo Theodoio hæc approbo.
+ Ego Johannes Romanus legatus conlaudo .
+ Ego Putta Rofensis episcopus ultro subscribo .
+ Ego Waldhere Lundoniensis episcopus confirmo .
+ Ego abbas Cuðbaldus ejusdem monasterii Medeshamstede successor venerabilis Saxulfi speciali amore amplector , ut quisquis hæc servaverit valeat , quisquis prævaricatus fuerit , quod absit , omnium episcoporum ac sacerdotum excommunicatione dispereat . Amen .CURSE
+ Ic Ægaðo papa of Rome grete wel seo wurðfulle Æðelred . Myrcene kynning . 7 se ærcebiscop Theodorum of Cantwarbyrig . 7 seo Myrcene biscop Saxulf . seo ær wæs abbot . 7 ealle ða abbotes ða sindon on Englalande Godes gretinge 7 minre bletsunge .
Ic hawe geheord seo kynninges Æðelredes geornunge 7 ðes ærcebiscopes Theodorus 7 ðes biscopes Saxulfes . 7 ðes abbotes Cuðbaldes . 7 ic hit will ðat hit on ælle wise beo . swa swa ge hit sprecon hawen ; 7 ic bebeode on Godes half . 7 sancte Petres . 7 ealra halgan . 7 ealre hadode heafde . ðet ne kynning . ne biscop . ne eorl . ne nan man ne habbe nan onsting . ne gafle . ne geold . ne feorðing . ne nannes cinnes ðeowdom ne nime man of ðæt abbotrice of Medeshamstede .
Ic beode æc ðæt ðe scyrbiscop ne seo swa dyrstlece ðæt he ne hading . ne haleging ne do on ðis abbotrice buton seo abbot hit him bydde . ne biscopwite . ne sinað . ne nanes cinnes þing , na hawe ðær nan onsting .
7 ic wille ðæt seo abbot beo gehealden for legat of Rome ofer eal ðæt iglande . 7 hwilc abbot ðe ðær beð coren of ðe munecan ðæt he beo gebletsad of ðan ærcebiscope of Cantwarbyrig .
Ic wille 7 cyðe ðæt hwilcman swa hawed behaten to faren to Rome . 7 he ne muge hit forðian . oðer for untrumnisse . oðer hlafordes neode . oðer for hawelest oðer for hwilces cinnes oðer neod he ne muge ðær cumon . beo he of Englelande . oðer of hwilc oðer igland beo he . cume to ðæt mynstre on Medeshamstede . 7 hawe ðæt ilce forgiwenesse of Criste . 7 Sancte Peter , 7 of ðone abbot . 7 of ðone muneca ðæt he scolde hawen gif he to Rome fore .
Nu bidde ic ðe broðer Theodorus . ðæt ðu lete bedon geond æl Englelande ðæt seo sinað wurðe gegaderod . 7 ðis write wurðe geredd 7 gehealdon .
Alswa ic beode ðe Saxulf biscop . ðat swa swa ðu hit geornest . ðæt seo mynstere beo freo . swa ic forbeode ðe 7 ealle ðe biscopas ðe after ðe cumon of Criste 7 of ealle his halgan . ðæt ge nan onsting ne hawen of ðat mynstre . buton swa micel swa ðone abbot wille :
Nu wille ic hit segge mid worde ðæt hwa swa halt ðis write 7 ðis bode . ða wurðe he efre wunnende mid God ælmihtig on heawenrice . 7 hwa swa hit tobreceð , ða wurðe he amansumod 7 aniðrod mid Judas . 7 mid ealle deofle on helle . buton he come to dedbote . Amen.
Ðas writ seond seo papa Agaðo . 7 an hundred 7 fif 7 twenti biscopes bi Wilfrid ærcebiscop of Eorferwic to Englelande : . Ðis wæs gedon æfter ure drihtnes se acennednesse .dc.lxxx. ðes kininges .vi. gear Æðelredes.
Ða heot seo kining ðone ærcebiscop Theodorus ðæt he scolde setton ealle witene gemot æt ðone stede ðe man cleopeð Heatfelde. Da hi wæron ðær gegaderod ða leot he rædon ða gewrite . ðe seo papa ðider seonde 7 ealle hit getton and fulfeostnodon.
Ða seide se kyning, Ealle ða þing ðe min broðer Peada . 7 min broðer Wulfere . 7 mine swuster Kineburh 7 Kynesuið geafon 7 getton sancte Peter 7 ðone abbot , ða wile ic ðæt stande , 7 ic wile on min dæi hit æcon for here sawle . 7 for minre sawle.
Nu gife ic sancte Peter to-dæi into his minstre Medeshamsted ðas landes 7 eal ðæt ðærto liggeð , ðæt is . Bredune . Hrepingas . Cedenac . Swineshæfed . Heanbyrig . Lodeshalc . Scuffanhalch . Costesford . Stretford . Wætelleburne . Lusgeard Æðelhuniglond . Barðanig . Ðas landes ic gif sancte Peter eal swa freolice . swa ic seolf hit ahte . and swa ðæt nan min æftergengles ðær nan þing of ne nime ; gif swa hit doð . ðæs papa curs of Rome . 7 ealre biscope curs he habbe . 7 here ealre ðe her be gewitnesse. 7 ðis ic festnie mid Cristes tacne . + .
Ic Theodorus . ærcebiscop of Cantwarbyrig . am witnesse of ðas gewrite of Medeshamstede . 7 ic festnie mid min gewrite . 7 ic amansumie ealle ða ðær any þing of breke . 7 ic bletsige ealle ða ðe hit healden. +.
Ic Wilfrid ærcebisceop of Æferwic . ic eam witnesse of ðas gewrite , 7 ic gæte ðæs ilce curs .CURSE + .
Ic Saxulf . ðe wæs first abbot . 7 nu eam biscop . ic gife hi min curs and ealle min æftergengle . ðe ðis tobrecit .CURSE + .
Ic Osðriðe . Æðelredes cwen . hit tyðe . + .
Ic Adrianus legat hit gete . + .
Ic Putta . biscop of Rofecestre . ic hit write . + .
Ic Waldhere . biscop of Lundene . hit festnie . + .
Ic Cuðbald abbot hit geate .
Swa ðat hwa swa hit breket . ealre biscope cursunge 7 eal cristine folces he hafe . Amen.CURSE