Archive: Malmesbury

A.D. 681. Æthelred, king of Mercia, to Aldhelm, abbot, and his successors; grant of 30 hides (cassati) west of the highway (Long Newnton, Wilts., cf S 1038) and 15 near Tetbury, Gloucs. Latin.

 

In nomine domini Dei nostri Jhesu Christi salvatoris !INVOCATION

'Nichil intulimus', ut apostolicum confirmat oraculum, 'in hunc mundum nec auferre quid possumus'PROEM 1 . Iccirco terrenis ac caducis æterna ac mansura mercanda sunt. Quapropter ego Ethelredus , rex Mertiorum, rogatus a patricio meo ac propinquo Cenfritho , pro remedio animæ meæ, ac pro oratione fratrum in Meldulfesbirg servientium .xxx. cassatos ab occidentali parte stratæ publicæ , et non longe in alio loco .xv. prope Tettan monasterium Aldhelmo abbati et successoribus . ejus in libertatem terrenarum servitutum perpetualiter , libenter largitus sumDISPOSITIVE WORD . Et hanc donationem meam sacræ crucis signaculo propria manu confirmavi , et favorabilium virorum claro consensu corroboravi ; ut nulla post obitum nostrum regalis audatia nec secularis dignitas decretum nostrum confringere attemptet. Si quis vero hanc donationem augere et amplificare voluerit , augeat Deus partem ejus in libro vitæ . Quod si quis , tirannica potestate fretus , demere sategerit , sciat se coram Christo novemque angelorum ordinibus rationem redditurum.CURSE

Scripta est autem hæc cirographi cartula anno ab incarnatione domini .dclxxxi. , indictione .ix.DATING CLAUSE

+ Signum manus Æthelredi regis Merciorum .
+ Signum manus Coenfrithi comitis .
+ Ego Theodorus , gratia Dei archiepiscopus , confirmavi .
+ Ego Saxulfus episcopus subscripsi .
+ Ego Bosellus episcopus subscripsi .