S 355
Archive: Abingdon
A.D. 892 x 899. Alfred, king of the Anglo-Saxons, to Deormod; grant of 5 hides (mansi) at Appleford, Berks., in exchange for land at Harandun (Horn Down near East Hendred, Berks.) and 50 mancuses of gold. Latin with English and English bounds.
Quicquid concedendum est aregali dono fidelibus, libello litterarum muniri debetur, quia fragilis hominum memoria recedit et traditio litterarum semper ad memoriam reducit.PROEM Unde ego Ælfredus Anglo Saxonum rex cuidam meo fideli nomine Deormodo unam quinque mansorum uillulam nomine Æppelford dono et concedo pro alia terrarum particula quam incole Harandun appellant. Tali igitur iure hereditario illi trado et concedoDISPOSITIVE WORD, ut post uite sue terminum cuicumque suo heredi siue alicui monasterio sanctorum in perpetuam tradat hereditatem, prout ipse uoluerit. Sit autem predicta terra libera ab omni seculari seruitio exceptis tribus, expeditione populari, restauratione uiatici pontis, constructione regalis arcis. Si quis autem cupiditatis flamma accensus hunc nostrum libellulum frangere temptauerit, sit dampnatus atque sepultus in inferno inferiori cum Iuda apostata atque Pilato et cum omnibus qui iniuste possident sanctuarium Dei.BOUNDS + Deormod gebohte æt Ælfred cyninge mid fiftigum mancessan arodenes goldes fif hida land on ece yrfe, ælces þinges freoh butan fyrde 7 fæstinge weorces on þisum land fæst. Et ut hoc scriptum inuiolabilem firmitatem semper obtineat, ego rex primus regali sigillo confirmo meosque fideles ad confirmandum testes esse precipio.
+ Signum Ælfredi regis.
+ Signum Edward filii regis.
+ Signum Wulfric ministri.
+ Signum Deormod ministri.
+ Signum Ælfreð ministri.
+ Signum Sigulf ministri.
+ Signum Wulfric ministri.
+ Signum Beormund ministri.
+ Signum Ealhmund ministri.
+ Signum Æþelhelm ministri.