Archive: Malmesbury

A.D. 685 (iuxta vadum Berlingford, ? Burford, Oxon., 30 July). Berhtwald, king or subregulus, to Aldhelm, abbot, for the monks of Malmesbury; grant of 40 hides (cassati) at Somerford Keynes, Gloucs. Latin.

 

Ea quæ secundum timorem et amorem domini religiosa largitionis devotione diffiniuntur , quamvis solus sermo sufficeret promulgare , tamen , pro incerta futurorum temporum conditione scriptis publicis et documentorum gestis sunt confirmanda .PROEM Quapropter ego Berhtwald , regnante domino , rex , pro remedio animæ meæ et indulgentia commissorum criminum , aliquam terram conferre largirique Aldelmo abbati decrevi , id est illam de orientali parte fluminis quod appellatur Temis , juxta vadum cujus vocabulum est Sumerford . xlta. cassatos ; ea scilicet diffinitione. ut omni servitute secularium potestatum portio terræ illius perpetualiter sit libera , ad serviendum necessitatibus monachorum Deo servientium in monasterio quod nominatur Maldumesburg . Et , ut firmius ac tenatius hæc donatio in perpetuum roboretur , etiam præcellentissimum monarchum Ethelredum ad testimonium ascivimus regem , cujus consensu et confirmatione hæc munificentia acta est . Si quis contra hanc donationem venire temptaverit , aut , tirannica fretus potestate , invaserit , sciat se in tremendo cunctorum examine coram Christo rationem redditurum .CURSE Actum publice in sinodo , juxta vadum BregfordPROMULGATION PLACE , mense Julio, tricesima die mensis ejusdem , indictione . xiii.a , anno ab incarnatione domini . 'dc' . octogesimo quinto .DATING CLAUSE