S 124
Archive: Westminster
A.D. 785. Offa, king of Mercia, to St Peter's, Westminster; grant of 10 hides (cassati) at Aldenham, Herts., in return for 100 mancuses of gold in a bracelet. Latin with English bounds.
Endorsement (s. xi):
þis is Ældenham boc . ðæ offa mercene reccere gebocede sancte petre 7 þam hirede on westmunstre on ece yrfe
Px In nomine Dei summi salvatoris mundi .INVOCATION
Solus ille rex seculari de potestate regimen recte disponit . qui terrenis ac caducis celestia comparare conatur premia .PROEM Iccirco ego Offa divina dispensante pietate monarchia Merciensis regni munitus pro amore omnipotentis Dei in memoria æterna dediDISPOSITIVE WORD sancto Petro et plebi Dei degenti in Torneia in loco terribili quod dicitur aet Westmunster ; quandam partem terræ id est . x. casatorum ubi solicoli clamare suescunt aet Ældenham cum omnibus aptis usibus pratis pascuis piscariis silvis silvarum densitatibus cunctisque necessariis utilitatibus ut habeant in propriam potestatem perpetualiter concedens donavi . Accepto quoque ab æcclesiæ ejusdem abbate Ordbrihto placabili pretio . c . mancusas auri obrizi in una armilla .
Jam sequitur istius ruris cirgyrata terminatio .
Hanc autem donationem si quis face demonis subpositus aliquibus maculis turpare frangere minuere auferre satagerit . sciat se de supernis pulsu demonum in ima cadendum nisi prius hic ad emendationem venire maluerit .
Anno dominicæ incarnationis . dcclxxxv .DATING CLAUSE acta est hec præfata donatio . sub horum testimonio quorum nomina flavescunt infra .
+ Ego Offa rex Merciorum hanc elemosinam Deo donante cum signo sanctæ crucis confirmo .
+ Ego Cyneðryð regina figens crucem + gaudenter consignavi .
+ Ego Iambriht archiepiscopus commodum duxi .
+ Ego Headered episcopus .
+ Ego Uttel episcopus .
+ Ego Eadberht dux .
+ Ego Esne dux .
+ Ego Eatta dux . et regis discifer consensi .
+ Ego Brorda dux . . + .
+ Ego Cenwulf minister . . + .
+ Ego Ealhhelm minister . . + .