Archive: Malmesbury and Crowland

A.D. 814 or 855 for 844 (Winchester, 5 Nov.). Æthelwulf, king of Wessex, to the Church; general grant of lands and privileges ('First Decimation'). Latin.

 

[From BL Royal 13. D. ii, 28rv]

Regnante domino nostro inperpetuum .INVOCATION dum in nostris temporibus bellorum incendia et direptiones opum nostrarum . necnon et vastantium crudelissimas depredationes hostium . barbararum paganarumque gentium multiplices tribulationes ad affligendum usque ad internitionem tempora cernimus incumbere periculosaPROEM ;

Quamobrem ego Ethelwulfus rex occidentalium Saxonum cum consilio episcoporum ac principum meorum . consilium salubre atque uniforme remedium affirmavi ; ut aliquam portionem terrarum hereditariam antea possidentibus omnibus gradibus . sive famulis et famulabus Dei Deo servientibus . sive laicis . semper decimam mansionem ubi minimum sit tamen decimam partem in libertatem perpetuam perdonari dijudicavi ; ut sit tuta atque munita ab omnibus secularibus servitutibus . necnon regalibus tributis majoribus et minoribus . sive taxationibus quod nos dicimus Witereden . Sitque libera omnium rerum . pro remissione animarum et peccatorum nostrorum Deo soli ad serviendum ; sine expeditione . et pontis instructione . et arcis munitione ; ut eo diligentius pro nobis ad dominum preces sine cessatione fundant . quo eorum servitutem in aliqua parte levigamus .

Placuit autem tunc postea episcopis Alstano Scireburnensis ecclesie . et Swithuno Wintancestrensis ecclesie . cum suis abbatibus et servis Dei consilium inire ; ut omnes fratres et sorores nostre . ad unamquamque ecclesiam omni ebdomada Mercurii die . hoc est Wodnesdeg omnis congregatio cantet .l. psalmos . et unusquisque presbyter duas missas . unam pro rege Ethelwulfo . et aliam pro ducibus ejus huic donoDISPOSITIVE WORD consentientibus . pro mercede et refrigerio delictorum suorum . pro rege vivente . 'Deus qui justificas' . pro ducibus viventibus . 'Pretende domine' . Postquam autem defuncti fuerint . pro rege defuncto singulariter . pro principibus defunctis communiter . et hoc sit tam firmiter constitutum omnibus christianitatis diebus . sicut libertas illa constituta est ; quamdiu fides cresit in gente Anglorum .

Scripta est autem hec donationis cartula . anno dominice incarnationis .dcccxiiii. indictione .iiii. die .v. nonas NovembrisDATING CLAUSE in civitate Wentana ; in ecclesia sancti Petri ante altare capitalePROMULGATION PLACE . Et hoc fecerunt pro honore Sancti Michaelis archangeli . et sancte Marie regine gloriose Dei genitricis . simulque et beati Petri apostolorum principis . necnon et sancti patris nostri Gregorii pape . atque omnium sanctorum ; et tunc pro ampliori firmitate rex Ethelwulfus posuit cartulam supra altare Sancti Petri ; et episcopi pro fide Dei acceperunt . et postea per omnes ecclesias transmiserunt in suis parrochiis . secundum quod predictum est .

[From BL Arundel 178, 35rv]

Regnante domino nostro in perpetuumINVOCATION , dum in nostris temporibus bellorum incendia , et direptiones opum nostrarum , nec non et vastantium crudelissimas hostium deprædationes barbararum paganarumque nationum multiplices tribulationes ad affligendum nos pro peccatis nostris usque ad internecionem tempora cernimus incumbere periculosaPROEM ,

Quamobrem ego Ethelwulfus rex Westsaxonum cum concilio episcoporum ac principum meorum , consilium salubre atque uniforme remedium affirmantes consensimus , ut aliquam portionem terrarum hæreditariam antea possidentibus omnibus gradibus sive famulis , et famulabus Dei , Deo servientibus , sive laicis miseris semper decimam mansionem ubi minimum sit tum decimam partem omnium bonorum in libertatem perpetuam donariDISPOSITIVE WORD sanctæ ecclesiæ dijudicavi , ut sit tuta et munita ab omnibus sæcularibus servitutibus , immo regalibus tributis majoribus et minoribus sive taxationibus , quæ nos dicimus Winterden , sitque libera omnium rerum remissione animarum et peccatorum nostrorum ad serviendum soli Deo sine expeditione et pontis exstructione et arcis munitione , ut eo diligentius pro nobis ad Deum preces sine cessationie fundant quo eorum servitutem in aliqua parte levigamus .

Acta sunt hæc apud Wintoniam in ecclesia sancti PetriPROMULGATION PLACE , anno dominicæ incarnationis 855 . indictione tertia , nonas NovembrisDATING CLAUSE ante majus altare pro honore gloriosæ virginis et Dei genetricis Mariæ sanctique Michaelis archangeli , et B . Petri apostolorum principis , necnon et B . patris nostri Gregorii Papa , præsentibus et subscribentibus Archiepiscopis , et Episcopis Angliæ universis , necnon Beorredo rege Merciæ , et Edmundo Estanglorum rege , abbatum et abbatissarum , ducum , comitum , procerumque totius terræ aliorumque fidelium infinita multitudine qui omnes regium chirographum laudaverunt . dignitates vero sua nomina subscripserunt .