Archive: Worcester

A.D. 798 x 822. Deneberht, with the consent of the familia at Worcester, to Balthun, priest; lease, for two lives, of 6 hides (manentes) at Barnsley, Gloucs., and for three lives, of 8 hides at Colesborne, Gloucs., with reversion in each case to the church of Worcester. Latin.

 

Bearmodes lea 7 Coles burna .

+ Saeculi namque laventis tempora umbræ fugientes velociter tranant . variæque eventum status in cogitationes hominum conscendunt . ideo omnes firmas statutiones no[str]as litterarum seriæ confirmamus . ne posteris cadant ex memoria praecedentium decreta patrum Grecorum ad hoc inbuti exemplis qui quod scire volunt litteris tradunt ne ex memoria lavetur estque nobis necesse praemeditandum in vagabundi temporibus sæculi ; Quomodo ad æternam felicitatem pervenire valeamus quia cuncta quæ videntur fugitiva sunt ad caduca . quae autem non videntur perenniter sunt manentia .PROEM

Qua de re ego Deneberhtus episcopus ob honorem Dei ut reverentiam hominum . Donans donaboDISPOSITIVE WORD cum consensu et testimonio totius venerabilis familiae in Uuegerna civitate . Balthuno præsbitero viro bono et modesto . terram . vi . manentium æt Bearmodes lea . Ut habeat tamdiu vivat et post se uno heredi cui vellet tribuat ; Post diem autem illius heredis sine dissensione aliqua haec terra ad Uuegernensem iterum reddatur æcclesiam inde ante donata fuerat In alio quoque loco . viiii . manentium . ubi solicoli suescunt appellare . æt Collesburnan . eodem Balthuno similiter donantes donamus ut hanc etiam terram possedeat et postquam viam patrum incedat duobus post se heredibus quibus vellet relinquat expleto autem cursu dierum illorum duorum hereduum . haec quoque terra ad ante memoratam æcclesiam reddatur . Sciantque omnes qui hanc cartulam recitaverunt ut non ego solus neque hanc donationem donavi neque solus hoc decretum confirmavi . Sed simul universa congregatio mecum Uuegernensis æcclesiae quia praefatus ille sacerdos Balthun carus ac fidus amicus illae congregatione est . rectaeque illius æcclesiae alumnus pax augentibus et consentientibus huic decreto minuentibus vero vel contradicentibus dispersio sit sempiterna neque hic stabilitas vitae neque in futuro requies . Hii sunt testes huius donationis atque decreti .

+ Ego Deneberht episcopus ad confirmationem sermonum istarum signum sanctae crucis inpono .
+ Ego Wigberht presbiter .
+ Ego Eanwald presbiter .
+ Ego Aldberht presbiter .
+ Ego Haðowald presbiter .
+ Ego Torhtwald presbiter .
+ Ego Selheard presbiter .
+ Ego Torhtred presbiter .
+ Ego Herred presbiter .
+ Ego Heahferð presbiter .
+ Ego Heahferð diaconus .
+ Ego Ceorra diaconus .
+ Ego Wynnhelm diaconus
+ Ego Bica diaconus .
+ Ego Tiba clericus .
+ Ego Wnlfheard clericus .
+ Ego Wighelm .
+ Ego Pleired .
+ Ego Haðowald .