Archive: Worcester

? A.D. 814. Deneberht, bishop, and his familia at Worcester, to Eanswith; lease, for life, of 2 hides (cassati) at Harvington, Worcs., with reversion to the church of Worcester. Latin.

 

De Herefortune.

Px Tempora temporibus succedunt et generatio generationem sequitur . quia alii transeunt 'et' alii adveniunt . terra tamen in sua stabilitate usque ad dissolutionis tempus perenniter manet . Ideo pro tam diversis temporum vagationibus heroicorum hominum sepe possessiones in varios deveniunt 'heredes' . modo optatissimi . modo exosissimi dominatores illorum percipiunt hereditatem . qua propter prudentis consilii viri hoc decretum firma præmeditatione constituerunt . ut omnia sua statuta literarum serie confirmarent. Ne posteris caderet ex memoria quicquid patres precedentes cum consultu præmeditarent.PROEM

Ideo ego Deneberht episcopus simul cum mea familia on Uuigerna ceastre hoc decretum definiendo confirmavi . ut terram illam Hereforda . cujus quantitas est . ii . cassatorum daboDISPOSITIVE WORD Eansvvithe possidendam quamdiu ipsa vivat . si illam post me superstitem in sæculo derelinquo ea condicione . ut ipsa sit semper subdita Uuigornensi æcclesiæ et ipsius familiæ hoc modo . ut semper illius æcclesiæ indumentum innovet et mundet . et augeat . et postquam ipsa viam patrum incedat . terra supra dicta ad Uuigornensem æcclesiam absque omni contradictione conscripta est . Hæc autem definitio confirmata atque conscripta est . coram testibus quorum hic infra nomina notantur.

Ego Deneberht episcopus ad confirmandam hanc nostram munificentiam signum sanctæ crucis impono.
Ego . Eadgar . consensi .
Ego . Heahsteaf . consensi .
Ego . Wiberht . consensi .
Ego . Heahferth . consensi .
Ego . Cuthbald . consensi .
Signum . Torhtredi .
Ego . Eadberht . consensi .
Ego . Wihelm . consensi .
Ego . Brada . consensi .
Ego . Freothelm . consensi .
Signum . Wilredi .
Signum . Tidan .