S 1260
Archive: Worcester
A.D. 803 (Clofesho, 6 Oct.). Deneberht, bishop, and his familia at Worcester, to Wulfheard; confirmation of his life interest in land at Inkberrow and Bradley, Worcs. Latin.
Intanbeorge . 7 Bradanleah.
+ In nomine domini nostri Jhesu Christi .INVOCATION Ea quæ secundum ecclesiasticam disciplinam ac synodalia decreta salubriter definiuntur quamvis solus sermo sufficeret tamen pro evitando futuri temporis ambiguetate fidelissimis scripturis et documentis sunt commendata.PROEM Quapropter ego Deneberhtus episcopus fui memorando pristrinæ locutionis antecessoris mei Hiothoredi episcopi . et Wulfheardi circa terram illam æt Intanbergum simul etiam æt Bradanleage tunc Wulfheardus iterum coram synodali testimonio confirmavit cum signo crucis Christi Deneberhto episcopo et ejus familiæ in Weogorna civitate ut ille noluisset umquam avertere ab ecclesia ante nominata præter ut ante veraciter ac firmiter definitum haberet ut hoc per omnia firmum et fixum perpetuo inter eos permaneret. Hæc commemoratio facta est in loco qui dicitur clofeshosPROMULGATION PLACE anno dominicæ incarnationis . dccco . iiio . Indictione . xi . die . ii . Non' . Octob'.DATING CLAUSE
+ Ego Æðelheard archiepiscopus .
+ Ego Alduulf episcopus .
+ Ego Werenberht episcopus .
+ Ego Eaduulf episcopus .
+ Ego Deneberht episcopus .
+ Ego Wulfheard episcopus .
+ Ego Uuigberht episcopus .
+ Ego Alhmund episcopus .
+ Ego Alhheard episcopus .
+ Ego Tidferð episcopus .
+ Ego Osmund episcopus .
+ Ego Weremund episcopus .
+ Ego Wihtun episcopus .
+ Ego Coenwulf rex Merciorum consensi 7 subscripsi .
+ Ego Heaberht princeps consensi .
+ Ego Beornoð princeps consensi.
+ Ego Ceolward princeps consensi.
+ Ego Cynehelm princeps consensi.
+ Ego Wicga p' consensi .
+ Ego Wigheard p' consensi.
+ Ego Byrnwald p' consensi .
+ Ego Aldred p' consensi .