S 202
Archive: Abingdon
A.D. 852 for 842 (Escantun). Berhtwulf, king of Mercia, to Ælfheah, princeps; grant of 12 hides (cassati) at Calmesden (or by the River Churn and at Calmesden), Gloucs. Latin with English bounds.
Rubric: Carta Bertulfi regis.
In nomine Domini nostri Iesu Christi.INVOCATION Omnia que uidentur temporalia sunt, que autem non uidentur eterna sunt. Ideo caducis et uanis rebus eterna et iugiter permansura gaudia celestis uite mercanda sunt.PROEM Quapropter ego Beortulfus rex Mercenorum, pro remedio anime mee et pro expiatione piaculorum meorum, etiam cum consensu episcoporum ac senatorum gentis mee, donaboDISPOSITIVE WORD aliquam partem agri meo principe Elpheo , libenter largitus sumDISPOSITIVE WORD in perpetuam hereditatem, id est .xii. cassatorum iuxta flumen quod appellatur Cirnea et Kalemundesdene, ut habeat et perfruatur cum omnibus utilitatibus ad eam pertinentibus quamdiu sub astrifero celo uitam duxerit, et post obitum illius Alfei cuicumque placuerit relinquat. Terra autem predicta secura et inmunis omnium rerum permaneat regalium et principalium tributum et uixenatorum operum simul et poculari grauedine, nisi expeditione et pontis faccione et arcis munitione. Si quis hanc meam donationem augere et amplificare uoluerit, augeat Deus bona illius hic et in futuro. Si quis hoc frangere uel minuere temptauerit, sciat se in die iudicii coram Christo rationem redditurum esse, nisi ante satisfaccione emendauerit.CURSE Scripta est autem huius donationis cedula anno ab incarnatione Christi .dccclii., indiccione quintaDATING CLAUSE, in uilla regali que nominatur Escantur, coram idoneis testibus quorum nomina subtus adnexa notantur.
+ Ego Beortulfus rex hanc meam donationem cum signo crucis Christi confirmaui.
+ Ego Æðilheard archiepiscopus consensi et subscripsi.
+ Ego Alhun consensi et subscripsi.
+ Ego Mucel p' consensi.
+ Ego Duda dux subscripsi.
+ Ego Aldred subscripsi.
+ Ego Eanulf subscripsi.
+ Ego Willa subscripsi.
+ Ego Tiddulf subscripsi.