Archive: Sherborne

A.D. 841 [for 840] (Æscantun, 26 December). Æthelwulf, king of Wessex, to Eadberht, deacon; grant of 15 hides (cassati) at Halstock, Devon, with a later confirmation at a meeting at Edington, Wilts. (c. A.D. 852 x 855 [? Easter 854]). Latin with English bounds.

 

Rubric: Carta .xv. hidarum apud Halgastoke

Px Regnante inperpetuum domino nostro Iesu Christo.INVOCATION Omnia speciosa regna huius labentis uite regnorumque dispensatores cum uelocitate deficiunt . et cuncta que uidentur cassabunda et morituri sunt ; que autem non uidentur - eterna sunt ; ideo caducis et uanis rebus iugiter mansura gaudia mercanda sunt.PROEM Qua de re ego Æþelwulfus domino largiente Occidentalium Saxonum rex - pro unice anime mee redemptione . et criminum meorum remissione - et pro stabilitate regni mei - aliquam agri partem - id est . xv . cassatos in loco qui dicitur Halgan stoc ; cum consilio et licentia episcoporum ac principum meorum pro Dei omnipotentis honore et sancti archangeli Michaelis amore cuius ecclesia in eodem monasteriunculo manet . Eadberhto diacono pro eius fideli seruitio inibi in elemosinam sempiternam deuota mente liberauiDISPOSITIVE WORD . id est ut omnium regalium tributum et principalium rerum et penalium causarum furisque comprehensione . et ab omnium secularium seruitutum molestia . secura et inmunis eternaliter permaneat . Et qui hoc augere et obseruare uoluerit . augeat Deus bona illius in regione uiuentium . Si autem aliquis quod absit diabolica fraude deceptus - et tyrannica potestate illectus - in magnis aut in minimis hoc infringere uel irritum facere temptauerit ; nouerit se ab omni ecclesia catholica sequestratum . et in die magni examinis quando celum mouetur et terra .CURSE Christo domino Deo et sancto Michaele pro quorum dilectione liberata est ; coram exercitu celesti nisi ante emendauerit rationem reddat . Scripta est autem huius libertatis cartula anno ab incarnatione Christi . dccc . xli . indictione . iiii . die qua Sancti Stephani protomartirisDATING CLAUSE solennitas celebratur in uilla regali que apellatur ÆscantunPROMULGATION PLACE . his testibus consentientibus et subscribentibus quorum nomina infra prenotata cernentibus clare patescunt .

+ Ego Æðelwulf rex ad confirmandum istius libertatis testimonium sancte Crucis imposui .
+ Ego Ælfstan episcopus
+ Ego Swiðun episcopus
+ Ego Æþelbald . dux
+ Ego Eanwulf dux
+ Ego Osric dux
+ Ego Wuflhere dux
+ Ego Æðelbreht dux
+ Ego Eanuulf dux
+ Ego Lullede dux
+ Ego Wulflaf abbas
+ Ego Wærferð abbas
+ Ego Æþelred filius regis .
+ Ego Ælfred filius regis .
+ Ego Esne minister .
+ Ego Cynewulf minister
+ Ego Cyneheah minister
+ Ego Cuðulf minister
+ Ego Niðmund minister
+ Ego Ecgheard minister
+ Ego Osmund minister
+ Ego Milred minister
+ Ego Ecgulf minister
+ Ego Lullric minister
+ Ego Ulfred minister
+ Ego Alfstan minister
+ Ego Kyma minister
+ Ego Aldred minister
+ Ego Eahmund presbiter .

Þis synd þæs landes landgemære æt Halgastoke . Ærest up on þone esc . ðonne ut on preosta lege an ane dic . ðonene on þone ealdan herpað æt niþerstoce . ðonne on þonne ford on liuedic . ðonne up of liuedic oð holan broc . ðonne up an holan broc . ðonne on hlosbroc . of hlosbroce on wiþighege . ðonne on horsford . ðonne up on horsford on fyres hylleford . ðonne up on hlidan . ðonne ut on huna lege . ðonne up on cric . of cric on hunda troh . ðonne on tymbercumb . þonne on æsc lege . of æsc lege on faldhege . ðonne on readan weg . þonne up on stigele . ðonne an wibbelescumb . up on æsc eft .BOUNDS

Pro ampliore itaque adstipulatione iterum adducta est hec scedula coram Æðelwulfum regem et optimates eius in loco qui dicitur EthandunPROMULGATION PLACE ibique ab his testibus cum signo Sancte Crucis similiter corroborata est .

+ Ego Æðelwulf rex ad confirmandum istius libertatis testimonium signum Sancte Crucis imposui .
+ Ego Alhstan . episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Helmstan . episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Æðelbald . filius regis consensi et subscripsi .
+ Signum manus Ceorli principis .
+ Signum manus Eanwulfi principis .
+ Signum manus Osrici principis .
+ Signum manus Æðelwulfi principis .
+ Signum manus Wulflaui abbatis .
+ Signum manus Osrici abbatis .
+ Signum manus Wihthelmi abbatis .
+ Signum manus Æðelheardi ministri .
+ Signum manus Alhstani ministri .
+ Signum manus Aldberhti ministri .
+ Signum manus Ulfredi ministri .
+ Signum manus Wulfhardi ministri .
+ Signum manus Osrædi ministri .
+ Signum manus Wulfhere ministri .
+ Signum manus Herewulfi ministri .

Territoria huius agelli hec sunt . Habens in oriente fossam antiquam de amne lyfdic usque ad aliam lyfdic . et in meridie browoldesham . et in occidente cric . et in aquilonali parte æsc leage . deinde in radicem on ðone æsc . et sic iterum in antiquam fossam .BOUNDS