S 263
Archive: Sherborne
A.D. 774. Cynewulf, king, to the church of Sherborne; grant of one hide (mansio) at Lyme, Dorset, to be used for saltmaking. Latin.
CARTA . I . HIDAE APUD LIM .
Regnanti imperpetuum domino nostro Iesu Christo .INVOCATION et hoc seculum iusto moderamine dispensanti . cuncta tamen fugitiue tempora uite . et omnes prosperitates seculi huius aduersis causis misceri cernimus . uelocissimoque cursu hec reliquentia ad futura festinant .PROEM Quapropter ego Cynewulfus rex . uenerabilis episcopi mei exortationibus Æthelmodi - instructus saluberrimis . Scireburnensi ecclesie unius mansionis terram ad elemosinam diurnam pro expiatione peccaminum meorum condonareDISPOSITIVE WORD dignatus sum - iuxta occidentalem ripam fluminis illius quod uulgo Lim uocatum est ; haut procul a loco ubi meatus sui cursum in mare mergit . quatinus illic prefate ecclesie sal coqueretur ad sustentationem multiforme necessitatis . siue in condimentum ciborum . siue etiam ut in diuinis officiorum usibus haberetur . et quibus cotidie christiane religionis causa multipliciter indigemus . Si quis autem hanc donationem augere et amplificare uoluerit ; augeat dominus locum eius in terra uiuentium . Scripta est autem hec cartula anno incarnationis domini nostri Iesu Christi . dcco . lxxo iiiio .DATING CLAUSE consentientibus patriciis et principibus meis . quorum nomina infra tenentur asscripta .
+ Ego Cynewulf rex predictam agelli portionem subscribens sic signo Crucis Christi confirmo .
+ Ego Æthelmodus seruus seruorum Dei hanc largitionem signo Crucis roboraui .
+ Signum manus Scilling .
+ Signum manus Hemele .
+ Signum manus Cærdic .
+ Signum manus . Æthelnoþ .
+ Signum manus . Æthelmund .
+ Signum manus . Wigferth .
+ Signum manus Ecgbaldi episcopi hanc munificentiam consentientis .