Archive: Canterbury, St Augustine's (ex Minster-in-Thanet)

A.D. 724 (11 July). Æthelberht, son of King Wihtred, to Mildred, abbess, and her familia; grant of 1 sulung (aratrum) by the river Limen and meadow at Hammespot (in Romney Marsh), Kent. Latin with English.

 

In nomine Dei saluatoris nostri Iesu Christi.INVOCATION Quoniam spes Christianorum hominum his mercedem pollicetur eternam, qui pro intuitu pietatis seruis et ancillis Dei aliquod temporale subsidium misericorditer tribuuntPROEM, idcirco ego Æthelbertus filius gloriosi regis Wihtredi, cum consensu illius, terram unius aratri circa flumen Limenæ, quam dudum possiderant qui in Ieccham pro tempore habitabant, cum omnibus ad se pertinentibus rebus, et tria iugera prati in loco qui dicitur Hammespot, dedi et doDISPOSITIVE WORD Mildrithe religiose abbatisse et uenerabili familie eius inperpetuum possidendam, a quibus id premium potissimum quero, ut memores mei assidue sint in orationibus suis posterisque earum precipiant hoc ipsum sedulo agere. Quisquis igitur successorum heredumque meorum hoc tantillum et primitiuum donum meum integrum illibatumque esse permiserit, mercedem beniuolentie sue et ipse a Deo, qui largissimus non tantum piorum actuum uerum etiam et uoluntatum bonarum remunerator est, habeat. Si quis uero non permiserit, ipse ab eodem Domino, qui iustissimus impiorum et uoluntatum et operum ultor est, uindictam percipiat, nisi preuenerit debitumb illius iudicium cum correctione dignissima. Actum die .xi. Iulii mensis, anno .xxxiii. regni regis Wihtredi, indictione .vii.DATING CLAUSE Ego Aethelbertus presentem donationem meam signum sancte crucis scribendo firmaui testesque quorum nomina subter digesta sunt ut subscriberent petii.
+ Ego Wihtredus rex Cantuariorum rogatus a dilectissimo filio meo Æthelberto presentem donationem illius consensi et subscripsi.
+ Ego Berhtuualdus gratia Dei archiepiscopus expetitus ab inclito Æthelberto hanc donationem illius subscripsi.
+ Ego Eadbertus ad petitionem karissimi germani mei Æthelberti presentem donationem ipsius consensi et subscripsi.
+ Signum manus Putan testis.

Hec sunt pascua porcorum, Brentingesleag on Limenwearawalde, Weoccing peorrocas, Hlossanham, on Oxnaiea anum wrede, Brunesbeam on Weowerawealde 7 on Blean anum wrede 7 on Bocholte anum wrede.