Archive: Worcester

A.D. 794 (Clofeshoas). Record of the restoration by Offa, king, to Heathored, bishop of Worcester, of 5 hides (manentes) at Aust (Cliff), Gloucs., seized by Bynna, the king's comes, the bishop having brought forward a charter of King Æthelbald to prove the bishopric's title. Latin.

 

Austan.

+ Omnis itaque huius vitæ prosperitas Deo miserante existit . etiam et futuræ vitæ beatitudo eo largiente perveniet .PROEM

Contigit autem in diebus Offani regis Merciorum quod Bynna comes regis sustulit sine recte hanc terram æt Austan . v . manentes quod Æðelbald rex ante liberavit . et hoc recte pertinebat ad sedem episcopalem . in Wegrin' civitate . Tunc fuit synodus in loco qui dicitur ClofeshoasPROMULGATION PLACE . Anno [ab] incarnatione Christi . dcc . xc o . iiii . regni Offani . xxxvii o . anno .DATING CLAUSE Tunc episcopus Heaðoredus cum conscientia totius synodalis concilii . referebat et fiducialiter incunctanterque confirmavit . cum testimonio scripturarum illarum quas Æðelbald rex ante in æternam libertatem suis processoribus præscripsit . Et tunc rex cum omni consilio sancti concilii . consentiebat quod episcopus præfatus salva manu accipiebat in contenditum . suam propriam prænominatam terram . et hoc cum confirmatione sanctæ crucis Christi omnes munierunt ut firma et infracta permaneat in ævum .

+ Ego Offa rex Merciorum signo sanctæ crucis confirmavi .
+ Ego Ecgferð filius regis consensi et subscripsi .
+ Signum Hygeberhti archiepiscopi .
+ Signum Æðelheardi archiepiscopi .
+ Signum Ceolwulfi episcopi .
+ Heaðored episcopi .
+ Cyneberhti episcopi .
+ Deneferð episcopi .
+ Wigmund abbas .
+ Brorda dux .
+ Alhmund dux .
+ Bynna dux .
+ Wigberht dux .
+ Heardberht dux .
+ Uoba dux .