Archive: Worcester

A.D. 759 for 777 x c. 781. Offa, king of the English, to the church of St Peter, Worcester; grant of 40 hides (cassati) at Readanoran (Pyrton, Oxon.). Latin with English bounds.

 

De Readanhoran.

+ In nomine sanctæ Trinitatis .INVOCATION Ait enim apostolus . 'Nichil intulimus in hunc mundum . nec auferre quid possumus' . et beatus Job . 'Nudus egressus sum ex utero matris et nudus revertar in terram' .PROEM Quapropter ego Offa rex Anglorum brevitatem vitæ ejus considerans . et quod cum his caducis mercanda esse æterna polorum regna . rogatus a venerabili episcopo Milredo . terram . xl . cassatorum . in loco qui nuncupatur Readanoran . ad æcclesiam beati Petri apostolorum principis in Wigerna civitate . in jus proprium libentissime concedens . possidendum donaboDISPOSITIVE WORD . Sit autem terra illa libera ab omni seculari rei negotio . præter pontis . arcisve restaurationem . et contra hostes communem expeditionem .

Si quis autem hanc donationem meam cum bona voluntate in omnibus custodire conaverit . sciat se in cælestibus habere consortium cum Deo et angelis ejus . et si aliquis convertere hoc voluerit et ad malam servitutem vel ergastulum mutare voluerit . sciat se separatum a consortio omnium sanctorum Dei in cælis . et cum diabolo et angelis ejus sine fine in perpetuum dampnatum . nisi ante hic Deo et hominibus cum satisfactione emendaverit .CURSE

Hic sunt termini præfati ruris . Andlang englunga dene swa wæter wile yrnan in hæþenan byrigels a be wyrtwalan in barfodslæd and swa on timberslæd in stepacnolles scydd on hanslædes heaþdan þæt innan grenan weg þanon innan healde mæres hlinc in stanora lege þæt in stanmeres hlinc on catedenes heafdan þæt in holemeres hlinc innan stanbeorh 7 swa in smalan æsc in þonne mapultre on west healf assundene from þam mapoltre in edles pyt þæt in dragmæres hlinc swa in rugawic in deopan hamsteale on hremhryc þæt in þone fulan slo to sigordene swa in badan dene in clacces wadlond and swa into lufan mere þær ut on þæne feld on grottes graf þæt in ceorla pytte to þære fleotan þæt on crawan þorn on þonne hæð on hweolriðig swa on morpyt on senthylle in hroppan broc a be broce on þa ealdan dic þæt on crypsan hylle on scyttan mere þæt on scyttan dune swa on smalan broc to Cnihtabryge 7 swa to winecalea on þæne hæþena byregels in colnaran. BOUNDS

Peracta est autem hæc donatio in mense Februario . indictione xii . anno vero ab incarnatione Christi dcclviii .DATING CLAUSE Et isti testes consenserunt .

+ Ego Offa rex hanc meam munificentiam signo crucis munio .
+ Ego Cyneðryð regina .
+ Ego Iambertus archiepiscopus .
+ Ego Tilherus episcopus.
+ Ego Brordan dux .
+ Ego Eadberhtus episcopus .
+ Ego Ceoluulfus episcopus .
+ Ego Eadbald dux .
+ Ego Ealhmu[n]d dux .