S 105
Archive: Rochester
A.D. 764 (Canterbury). Offa, king of Mercia, to Eardwulf, bishop of Rochester; grant of 20 sulungs (aratra) at Islingham, Kent. Latin.
De Æslingeham . siue Freondesberiam;
+ Regnante in perpetuum domino nostro Iesu Christo . ac cuncta mundi iura iusto moderamine regenti .INVOCATION ego Offa rex Merciorum regali prosapia Merciorum oriundus atque omnipotentis dei dispensatione eiusdem constitutus in regem . considerans et recolens quod uas electionis ueracissimis innotuit uerbis . quod istis temporibus instarent tempora periculosa . iccirco unusquisque de semetipso plenius poterit agnoscere . quod quanto quis in hoc terreno habitaculo longiorem protraxerit uitam ; tanto ueraciora esse omnia que olim antiqui uates implenda esse predixerunt . Iccirco necessarium duxi ut pro intercessionibus plurimorum pro uenia meorum delictorum et requie perpetua adipiscenda anime mee . aliquid ex his que michi largitor bonorum omnium Christus dominus donare dignatus est . id est terram aratrorum uiginti . in loco cuius uocabulum est Aeslingaham . que etiam iacet ad occidentalem partem fluminis Meduuuaeian . contigua ipso fluuio . cum uniuersis terminis suis ad eam rite competentibus . cum campis siluis pratis pascuis paludibus et aquis . sicut olim habuerunt comites et principes regum Cantiae . et cum omni tributo quod regibus iure competit . tibi uenerabili Earduulfo sancte Hrofensis ecclesiae episcopo . libenter in perpetuum perdonoDISPOSITIVE WORD .
Et hoc cum consensu et licentia archiepiscopi nostri Bregouuini . atque Heaberhti regis Cantiae . et principum nostrorum . ut possidendi uel uendendi uel etiam tradendi cuicumque uoluerit liberam per omnia habeat potestatem . Et quia pro ipsius terre recompensatione aliquam partem pecunie nobis fideliter libenter optulit . ad promerendam non solum specialiter michi a domino pietatem . sed indulgentiam delictorum totius gentis nostre humiliter dominicam exorantes clementiam . ut liberet nos a malignis spiritibus et importunis et malis hominibus . Terminos uero huius terre ideo latius non scribimus . quia undique ab incolis abseque ullo dubitationis scrupulo certi sunt . Quicunque uero sequentium regum aut principum aut aliquis seculari fretus potestate hec nostre definitionis scripta irrita facere quod absit nisus fuerit . sciat se in presenti uita domini benedictione esse priuatum . et in nouissimo maledictione subiacere . ut a consortio sit separatus sanctorum et cum impiis et peccatoribus flammis ultricibus esse damnandum . excepto si digna satisfactione emendare curauerint quod iniqua temeritate deprauarunt . Manente hac cartula in sua nichilominus firmitate quam propria manu sacro signaculo roborare curaui . et testes ut subscriberent rogaui . quorum infra nomina asscripta tenentur .
Scripta est autem haec cartula in ciuitate DorouerniPROMULGATION PLACE anno dominice incarnationis . dcclxiiii . indictione . ii .DATING CLAUSE
+ Ego Offa rex Merciorum supra scriptam donationem atque emptionem signo sancte crucis roboraui . + Ego Bregouuinus archiepiscopus . iuxta peticionem clementissimi regis ante predicti . consensi et scripsi . + Ego Heaberhtus rex consensi et subscripsi . Coherent uero huic terre in commune saltu denberi . iii . Holanspic . et Lindhrycg . et Pædanhricg . + Ego Botuuini humilis abbas . consensi et subscripsi . + Signum manus Esne . + Signum manus Uhtredi . + Signum manus Broerda . + Signum manus Eadbaldi . + Signum manus Berhtuualdi . + Signum manus Bobba . + Signum manus Cec . + Signum manus Huuithyse . + Signum manus Esne fratris eius . + Signum manus Badoheardi . + Signum manus Egbaldi . + Signum manus Suithhuni . + Signum manus Eangesli .