S 37
Archive: Rochester
A.D. 765 x 785. Ecgberht, king of Kent, to Deora, bishop of Rochester, and the church of St Andrew; grant of 10
sulungs (aratra) at Halling, Kent, with appurtenant swine-pastures at Bixle, Speldhurst, Mæreden, Rusthall and Teppanhyse,
Kent. Latin with bounds.
Rubric: De Hallingas;
+ In nomine domini saluatoris nostri Iesu Christi .INVOCATION Omnem igitur hominem sicut frequenter celesti magisterio adhortante didicimus . qui sub Christiana religione uite celestis premia consequi desiderat . necesse est ut in presenti pietatis insistat operibus . et terrenis rebus atque transitoriis in quantum deo largiente sufficiat sibimet eterna mercatur bona . suasque preces ad diuinam peruenire clementiam cotidie citius per hoc faciat . Quod ipse aliorum in suis necessitatibus libenter exaudiat . attentius reminiscens quod quibusque religiosis postulationibus tanto libentius tantoque promptius consensus prebendus est ; quanto et illis qui praecatores sunt utilior res secundum hoc uisibile seculum nunc impertitur . et illis qui concessores existunt . pro impertito opere pietatis uberior merces secundum inuisibile postmodum tribuetur .PROEM Quamobrem ego Egcberth rex Cantie tibi dilectissimo episcopo Dioran atque tue ecclesie que in honore Sancti Andreae apostoli consecrata est . pro remedio anime mee cum consensu meorum optimatum atque principum terram iuris mei decem aratrorum in loco ubi nominatur Hallingas cum omnibus scilicet ad eam pertinentibus rebus iuxta terminos indigenis certissimos . cum campis siluis pratis paludibus piscationibus uenationibus aucupationibus . libenter tenendam possidendamque concedoDISPOSITIVE WORD . ita ut quicquid de ea agere uolueris . liberam per omnia in perpetuo potestatem teneas . Quisquis igitur heredum successorumque meorum hanc donationem meam augere atque amplificare uoluerit ; habeat beatam communionem in presenti cum diligentibus deum . et in futuro perpetuam cum omnibus sanctis . Quisquis autem maliuola mente de illa immutare aut imminuere temptauerit ; separetur a societate non solum aeterne felicitatis omnium sanctorum . sed etiam in eterna pena cum scelerum suorum crudelibus comparticipibus sit condemnatus .CURSE At uero ut hanc donationem meam quilibet hominum aliquando non possit irritam facere ; manu propria signum sancte crucis subtus in hac pagina facere curaui . testesque religiosos ut idipsum facerent adhibeo . Adiectis denberis in commune saltu . Bixle . Speldhirst . Meredæn ðær be eastan . et Rusteuuellæ . 7 Teppanhyse .
+ Ego Egcberhtus rex hanc donationem a me factam signo sancte crucis roboraui . + Ego Heaberhtus rex signo sancte crucis roboraui et subscripsi . + Ego Iaenberhtus archiepiscopus gratia dei consensi et subscripsi . + Signum manus Eangisli . + Signum manus Udan. + Signum manus Balthardi . + Signum manus Egesnothi . + Signum manus Uban . + Signum manus Tyccan . + Signum manus Heardraedi . + Signum manus Uuiohtnothi . + Signum manus Coenberhti .