S 247
Archive: Glastonbury
A.D. 705 or 706 (June). Ine, king of the Saxons, to Beorhtwald, abbot of Glastonbury; grant of 20 hides (cassati) on the river Sheppey (formerly Doulting), Somerset. Latin with English bounds.
In nomine domini nostri Jhesu Christi salvatoris !INVOCATION Ea quæ secundum decreta canonum tractata fuerint, licet sermo tantum ad testimonium sufficeret, tamen pro incerta futuri [temporis fortuna], cirographorum cedulis sunt roboranda .PROEM Quapropter Ego Ini , regnante domino rex Saxonum , viginti cassatos pro remedio animæ meæ Beorhwaldo abbati , ad sanctum monasterium in Glastingaburghe , videor contulisse ; et hæc pars modica telluris ex utraque parte fluminis cujus vocabulum est Doulting , hiis marginibus videtur designata.
Si quis autem hanc cartam amplificare voluerit amplificet Deus partem ejus in libro vitæ . si quis frangere temptaverit , sciat se coram domino et angelis ejus rationem redditurum .CURSE Scripta est hæc cingrapha anno ab incarnatione domini . dcc . secundo , indictione quarta mense Junio .DATING CLAUSE
+ Ego Ini signavi salutifero signo .
+ Ego Beorthwald archiepiscopus signavi .
+ Ego Hedda episcopus subscripsi sub testimonio multorum.