Archive: Glastonbury

A.D. 705 or 706 (June). Ine, king (of Wessex), to Beorhtwald, abbot; grant of 20 hides (casati) by the river Tone, 20 hides (manentes) by the river Sheppey (formerly Doulting) and 20 hides west of Corscombe (? North Wootton), all in Somerset. Latin.

 

+ In nomine Domini Dei nostri Iesu Christi saluatorisINVOCATION, ea quæ secundum decreta canonum tractata fuerint, licet sermo tantum ad testimonium sufficeret, tamen pro incerta futuri temporis fortuna cirographorum sedulis sunt roboranda.PROEM Quæ propter ego Ini regnante domino rex .lxv. casatos pro remedio animæ meæ Beruualdo abbati uideor contulisse his locorum limitibus <terram> designatam: iuxta flumen quod appellatur Tan .xx. casatos; et alibi in loco qui dicitur Pouelt .xx. manentes; necnon ex utroque margine fluminis cuius uocabulum est Duluting .xx. casatos pertingentes usque ad conuallem qui dicitur Corregescumb; ex occidentali uero plaga eiusdem uallis quinque casatos. Si quis hanc donationis cartulam augere et amplificare uoluerit, auget et amplificet Deus partem eius in libro uitæ; si quis frangere aut inrita facere tirannica potestate temtauerit, sciat se coram Christo et angelis eius rationem redditurum.CURSE Scripta est autem haec singrapha indictione .iiii., mense Iunio, anno ab incarnatione Domini .d.cc.v.DATING CLAUSE

+Ego Bercuualdus archiepiscopus consentiens subscripsi.
+Ego Headda episcopus subscripsi.
+Ego Ecce episcopus subscripsi.
+Ego Tyrctil episcopus subscripsi.
+Ego Uualdarius episcopus subscripsi.
+Ego Egguuinus episcopus subscripsi.
+Ego Eluuinus episcopus subscripsi.
+Ego Aldhelmus episcopus subscripsi.
+Ego Daniel, plebi Dei ministrans, subscripsi.