S 1413
- See this source in PASE
- See witnesses in PASE
Archive: Worcester
? A.D. 781 x 800. Headda, priest and abbot, to his descendants in priestly orders, with reversion to the bishopric of Worcester; grant of land at Dowdeswell, Gloucs.; Tyreltune (? Whittington, Gloucs.); and at Onnandune (near Andoversford, Gloucs.). Latin.
Dogedes Wyllan . 7 Tireltune . 7 æt on[nan]dune.
+ Saeculi namque laventis tempora umbræ fugientes velociter tranant varieque eventum status in cogitationes hominum conscendunt ideo omnes firmas statutiones nostras litterarum serie confirmamus ne posteris cadant ex memoria præcedentium decreta patrum Græcorum ad hoc inbuti exemplis quicquid scire volunt litteris tradunt ne ex memoria lavetur estque nobis necesse præmeditandum in vagabundis temporibus sæculi . quomodo ad aeternam felicitatem pervenire valeamus quia cuncta quæ videntur fugitiva sunt ad caduca quæ autem non videntur perenniter sunt manentia .PROEM
Qua de re ego
Headda
presbiter et abbas ob honorem Dei et reverentiam hominum præditus donans donaboDISPOSITIVE WORD in testimonio totius venerabilis familiæ in Uueogernacestre meam propriam hereditatem . tali conditione adfirmo quod mei hæredes in mea genealogia in ecclesiastico gradu de virili sexu percipiant . quam diu in mea prosapia tam sapiens et præsciens inveniri potest qui rite et monastice æcclesiasticam normam regere queat et numquam potestati laicorum subdetur . Postquam autem in nostra generatione tales aecclesiastici viri desint qui indigne et inscii eam bene moderare et regere ignorent . præcipio quod absque ullo obstaculo ad sedem episcopalem in Uueogernacestre reddantur . id est æt Dogodeswellan . 7 æt Tyreltune . Super haec etiam adicio et aliud meae possessionis prediolum quod a circumpositis cognominatur æt Onnandune . pro remedio anime meæ et propinqui mei Haðeredi episcopi . necnon pro salute cunctarum animarum stirpis nostre quia alumnus sum illius familiæ et juxta liminibus aecclesie disciplinatus et nutritus fui .