Archive: Canterbury, Christ Church

A.D. 830 for 832 or after. Werhard, presbiter, to Christ Church, Canterbury; bequest of land comprising 104 hides at Harrow, Middx; 100 at Otford, 32 at Graveney, 44 at Burnan (? Bishopsbourne), 10 at Easole, 36 at Barham, Kent; and 1 iugum at Lambahamm by the river Lympne, 1 iugum at Northuuda, and 1 mansio at Canterbury [all of which had previously belonged to his kinsman, Archbishop Wulfred]; also 32 hides at Hayes, Middx, land at Megeldewrthe, 8 hides at Cuniland and 30 hides at Twickenham, Middx. [from his own patrimony]. Latin.

 

[A]nno dominice incarnationis . dccc . xxx .DATING CLAUSE Ego Werhardus gratia Dei presbiter . hiis litteris intimare cupio quomodo volo post obitum meum substantiam meam 7 terras dividere quas donante Deo 7 Wlfredo archiepiscopo propinquo meo auxiliante adquisivi . Inprimis autem cum magna humilitate 7 humili devocione . reddoDISPOSITIVE WORD ecclesie Christi . 7 monachis fratribus meis ibidem Deo servientibus omnes terras infra Canciam 7 extra . quas hactenus tenui donante præfato archiepiscopo et consenciente prædicte familie Christi . Præcepit enim hoc michi idem archiepiscopus ita facere eo quod easdem terras ad opus jam sepedicte familie emisset . 7 cum magno labore adquississet . pro remuneracione eterne salutis . Hæc autem sunt nomina terrarum . quas reddo . Hergas . c . 7 . iiiior . hidas . Otteford . c . hidas . Gravenea xxxii . hidas . Burnan . xliiii . hidas . Oesuualun . x . hidas . Bereham quam idem archiepiscopus 7 monachi ecclesie Christi michi dederunt pro commutacione terre de Clive . xxxvi . hidas . unum jugum quod jacet in australi parte Limene . 7 ab incolis nominatur Lambah?m . pertinet autem ad Burnan . 7 reddit . xl . pensas casei 7 agnos . 7 lanam absque caseo . Aliud jugum apud Northuuda . 7 reddere debet . c . xx . mensuras quas Angli dicunt ambres . de sale . Marascos omnes in australi parte Limene . 7 in aquilone cum præfatis terris devote reddo ; mansionem quoque quæ est in aquiloni parte Dorobernie muris 7 clausulam quod Angli dicunt . teage . quæ pertinet ad prædictam mansionem . Hanc autem reddicionem ideo ex parte reddo . quia ipse dominus meus archiepiscopus ita præcepit michi . 7 in scripto . quod ipse scribere fecit antequam infirmaretur . de divisione rerum suarum . hoc idem notari præcepit . In quo etiam scripto constituit elemosinam quam cotidie fieri præcepit in illis terris quas ipse adquisivit pro anima sua 7 pro animabus omnium illorum qui ecclesie Christi aliquid auxilium impendissent . Et hoc intentissime fieri præcepit . ita ut diceret . 'inter Deum et sequentes nos archiepiscopos sit . de facienda . aut negligenda . istam elemosinam a me ordinatam .' Apud Hergan quinque pauperes . apud Otteford ; quinque . apud Clive . ii . apud Gravenea . ii . apud Oesuualun . vii . in civitate Dorobernia . sex . unicuique detur cotidie ad manducandum quod convenienter sit satis . et per annum cuique pauperi ad vestitum . xxvi . denarii . Cotidie quoque præcepit missam celebrari pro anima sua . 7 pro animabus supra memoratorum . in anniversario suo precepit dari mille . cc . pauperibus ad manducandum . cuique panem . unum . 7 caseum aut . lardum . et denarium unum . Hoc est præceptum archiepiscopi . Wlfredi . Ego quoque Werhardus presbiter concedoDISPOSITIVE WORD ecclesie Christi prænominate in civitate Dorobernia pro salute anime mee . 7 Wlfredi archiepiscopi . xxxii . hidas . de patrimonio meo quas dare possum cui volo . nomine Hyse . Aliam quoque terram nomine Megeldeuurthe quam Ceolnothus archiepiscopus 7 modo sepe nominate ecclesie . Christi dederunt eidem ecclesie . redono . Adhuc addo terram . octo hydarum nomine Cuniland . Super hoc . xxx . hidas . cum villa nomine Tuicham in provincia Middelsexan . Videant ergo fratres 7 domini mei modo ecclesie Christi . ut memores sint anime mee . quia libenti animo reddidi quod reddere debui . 7 quod meum fuit ; devotissimo animo Christo contuli.

In the margin:
Herges . Otteforde . Gravenea . Burne . Oeswalum . Berham . Lambeham . Northwde . Hese . Megeldewrthe . Cuningland . Twichan