Archive: Evesham

A.D. 710. Ceolred to the church of St Mary, Evesham; grant of 35 hides (cassati) at Ragley, Arrow, Exhall, Wiveleshale, Atherstone, Dorsington, Broom in Bidford, Milcote, Temple Grafton, Binton, Bidford and Hillborough in Temple Grafton, all in Warwicks. Latin.

 

+ Beantis universorum voce monemur præclara procuremus incessanter sine amaritudine mentis huius sæculi ambitione integra libertate apertis januis intrare ad eum qui suo cruore scelera nostra detersit injusta . Licet primi prothoplasti facinore violata . improbis successionibus deterioranda istic degentibus vilescerent ; tamen omnibus namque sapientibus notum ac manifestum constat quod dicta futura vel facta pro multiplici erumpnarum perturbatione et cogitationum vagatione frequenter ex memoria recedunt . nisi literarum apicibus et custodiæ cautela scripturarum reserventur . et ad memoriam revocentur .PROEM Iccirco ego Cheolredus Æðelredi Pende filius viri venerabilis Ecgwini beneficium dignum duxi manifestare . Reverentissimus vero episcopus Egwinus a Romana curia reversus ponpam mundi parvipendendo episcopatum suum penitus relinquendo in ecclesia beatæ Mariæ semper virginis quæ fundata est in Ethom anno regni mei tertioDATING CLAUSE me consentiente mihi primus factus est abbas. Ideo pro redemptione animæ meæ et prædecessorum meorum et spe remunerationis æternæ . terram triginta quinque cassatorum in plaga Warewicensi videlicet Rageleia . Arne . Eccleshale . Wiveleshale . Eadrichestone . Dorsintone . Brome . Mulecote . Graftone . Bunintone . Budiford. Hildeburhwrthe . prænominatæ ecclesiæ in perpetuum tradens donaviDISPOSITIVE WORD . Sit autem prædicta terra libera ab omni mundali obstaculo cum omnibus quæ ad se rite pertinere dinoscuntur . tam in magnis quam in modicis rebus . campis pascuis . pratis . silvis . dirivatisque aquarum cursibus . Excepto communi labore . videlicet expeditione . pontis arcisve constructione . Si quis autem hanc nostram donationem a nobis traditam infringere temptaverit ; confringat Deus regnum et potentiam ejus et hic et in futuro . et ponat partem illius cum Juda infideli traditore. Si quis servando augere voluerit ; augeat Deus partem illius cum fideli latrone qui meruit audire . 'Hodie mecum eris in paradiso.'CURSE1

Acta sunt h?c anno dominicæ incarnationis . dcco. xo.DATING CLAUSE, His testibus consentientibus quorum nomina infra caraxata videntur . + Ego Chelredus rex Merciorum hanc præfatam donationem sub sigillo sanctæ crucis donavi . + Ego Britwaldus archiepiscopus in nomine sanctæ et individuæ trinitatis corroboravi . + Ego Cedda episcopus consensi . + Ego Acca episcopus consensi . 1 Luke 23: 43.