Archive: Rochester

A.D. 761 x 764 (probably 762 x 764). Sigered, king of half Kent, to Eardwulf, bishop of Rochester; grant of 20 sulungs (aratra) at Islingham, Kent, and swine-pastures in the western Weald, with confirmation by King Eanmund. Latin.

 

Rubric: Item de Aeslingeham .

+ In nomine domini dei saluatoris nostri Iesu Christi .INVOCATION Quanuis parua et exigua sint que pro ammissis offerimus . tamen pius omnipotens deus non quantitatem muneris sed deuotionem offerentium semper inquirit .PROEM Qua de re ego Sigeredus rex dimidie partis prouincie Cantuariorum . tam pro anime mee remedio quam pro amore omnipotentis dei . terram aratrorum . xxti . que appellatur Aeslingaham tibi reuerentissimo episcopo Earduulfo sancte Hrofensis ecclesie . cum uniuersis ad se pertinentibus . campis siluis pratis pascuis paludibus et aquis et cum omni tributo quod regibus inde dabatur in potestatem cum consilio et consensu principum meorum libenter in perpetuum perdonoDISPOSITIVE WORD . ut possidendi uel habendi siue uendendi uel etiam tradendi cuicumque uoluerit liberam per omnia habeat potestatem . Sane quia cauendum est ne hodiernam donationem nostram futuri temporis abnegare ualeat . et in ambiguum deuocare presumptio; placuit michi hanc paginam condere . et una cum cespite terre praedicte tradere tibi . per quam non solum omnibus meis successoribus regum siue principum . sed etiam michi ipsi penitus interdico . ne aliter quam nunc a me constitutum est ullo tempore de eadem terra quippiam agere audeant . Quod siqui forte obseruare neglexerint . et absque digna satisfactione praesentis uite impleuerint infelices dies . audient uocem eterni iudicis sub fine mundi dicentis ad impios . discedite 'a me' maledicti in ignem eternum qui preparatus est diabolo et angelis eius.CURSE1 Qui uero curauerint custodire . nichilque inrogarint aduersi . audiunt uocem clementissimi arbitri inquientis ad pios . Venite benedicti patris mei percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi2 . Adiectis . iiii . dænberis in commune saltu . hoc est Uueald se uuestra . Billincgden . Cealcbyras . Meosden . Rindigsel . + Ego Sigeredus rex hanc donationem a me factam signum sancte crucis propria manu scribendo firmaui coram Bregouuino archiepiscopo . + Ego Bregouuinus archiepiscopus ad peticionem donatoris ante praedicti consensi et subscripsi . + Signum manus Hereberhti abbatis . + Signum manus Baere abbatis . + Signum manus Bruno abbatis . + Signum manus Aescuualdi presbyteri. + Signum manus Ecgbaldi?c comitis atque prefecti . + Signum manus Ealdhuuni . + Signum manus Esne . + Signum manus Badohardi . Signum manus Aethelnodi .

Rubric: Confirmatio Eanmundi regis.

+ Ego Eanmundus rex hanc piam donationem suprascriptam propria manu roborandam hoc signaculo sanctae crucis expressi . in loco cuius uocabulum est Godgeocesham . presente uenerabili archiepiscopo Bregouuino et consentiente . consilio quippe atque consensu omnium optimatum et principum gentis Cantuariorum . + Ego Iaenberhtus abbas consentiens testis affui et subscripsi . + Ego Huuaetred abbas consensi et subscripsi . + Signum manus Egesnoði . + Signum manus Balthhardi . + Signum manus Aldhuni . + Signum manus Uda . + Signum manus Puda .

1 Matt. 25: 41.
2 Matt. 25: 34.