Archive: Rochester

A.D. 762. Sigered, king of Kent, to Eardwulf, bishop, to augment his monastery; grant of 1.5 iugera in the northern part of the city of Rochester. Latin with bounds.

 

+ In nomine domini nostri Iesu Christi .INVOCATION Omnem hominem qui secundum deum uiuit et remunerari a deo sperat et optat . oportet ut piis precibus assensum hilariter ex animo prebeat . Quoniam certum est tanto facilius ea quae quisque a deo poposcerit consequi posse quanto et ipse libentius hominibus recte postulata concesserit .PROEM Quo circa ego Sigiraed rex Cantiae tibi uenerabili Earduulfo episcopo ut diligenter postulasti aliquam particulam terre iuris mei id est quasi unius et semis iugeri in ciuitate Hrofi ad augmentum monasterii tui eternaliter possidendam concedoDISPOSITIVE WORD ac describo cum omnibus scilicet ad eam pertinentibus rebus . Hec autem terrula ab aquilonali porte monasterii tui iacet . et pertingit usque ad septentrionalem murum prefate ciuitatis intra terras uidelicet quas antea ab oriente et occidente possedisti et ideo hec tibi satis accommoda quia in medio iacebat . Siquis autem contra hanc donationem meam aliquando uenire inuido maliuoloque animo temptauerit . sit in presenti separatus a communione sancte aecclesie Christi . et in futuro a societate sanctorum omnium segregatus .CURSE Manentem hanc kartulam in sua semper firmitate signo dominice crucis roboraui et idoneos testes ut et id ipsum facerent adhibui . Actum indictione . xv . anno dominice incarnationis . dcclxii .DATING CLAUSE

+ Ego Sigiraed rex Cantiae . hanc donationem meam signo sancte crucis roboraui . + Ego Eadberht rex Cantiae . consentiens propria manu confirmaui . + Ego Bregouuine archiepiscopus . consensi et subscripsi . + Ego Aldhuun abbas subscripsi . + Signum manus Suuithuun . + Signum manus Aethilhuun. + Signum manus Esni . + Signum manus Egbaldi . + Signum manus Uuighaað . + Signum manus Bunan . + Signum manus Heabeorhti . + Signum manus Tiidheah .