S 34
Archive: Rochester
A.D. 765. Ecgberht, king of Kent, to Eardwulf, bishop; grant of a viculus and 2 iugera at Rochester, confirmed by Heahberht, king of Kent, and (A.D. 765 x 772, Medeshamstede) by Offa, king of the Mercians. Latin.
+ In nomine summi saluatoris et domini nostri qui ubique disponit omnia .INVOCATION ego Ecgberhtus rex Cantie . tibi Eardulfo meo fidelissimo ministro atque episcopo . tuae peticioni assensum prebui cum consensu scilicet uenerandi archiepiscopi Genberhti qui michi in omnibus carus est . necnon et principum meorum tradoDISPOSITIVE WORD terram intra castelli moenia supranominati id est Hrofiscestri unum uiculum cum duobus iugeribus adiacentem platee que est terminus a meridie huius terre quam tibi modo in presenti possidendam habendamque . et cuicumque uolueris te uiuente seu moriente dare eternaliter perdonoDISPOSITIVE WORD . Siquis autem hanc donationem meam inuido maliuoloque infringere temptauerit animo . sit separatus in hoc seculo a participatione corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi . et in futuro a cetu omnium sanctorum segregatus nisi antea suam presumptionem digna satisfactione correxerit . Manentem hanc kartulam in sua semper stabilitate . suprascriptam donationem meam signo sancte crucis confirmare curabo . et alios religiosos uiros ut et ipsum agerent adhibui quorum nomina cum signaculis dominice crucis intra tenentur . Actum anno dominice incarnationis . dcclxv . + Ego Egcberhtus rex Cantie . hanc donationem meam signo sancte crucis roborare curabo . + Ego Gengberhtus gratia dei archiepiscopus . consensi et subscripsi . + Ego Badenoð episcopus consensi et subscripsi . + Signum manus Uban . + Signum manus Udan. + Signum manus Aldhun . + Signum manus Uuilheri . + Signum manus Uualhardi . + Signum manus Tymbel . + Signum manus Coenberhti . + Signum manus Balhhardi . + Signum manus Aethelnodi .
Rubric: Confirmatio Heaberhti regis Cantie .
+ Ego Heaberhtus rex Cant' 'testis' consensi et subscripsi . + Ego Aldberhtus abbas subscripsi. + Signum manus Esni . + Singum manus Badohardi . + Signum manus Tidheah . + Signum manus Baldhordi . + Signum manus Eadberhti . + Signum manus Hetraedi . + Signum manus Beornulfi . + Signum manus Heara .
Rubric: Confirmatio Offae regis Merciorum .
+ Ego Offa rex Merciorum ad peticionem Earduulfi episcopi hanc donationem in monasterio quod appellatus est MedyhaemstedePROMULGATION PLACE presidente abbate Botuuino meo manu atque impressione sancte crucis Christi corroboraui et . licentiam dedi habendi seu tradendi cuicunque uoluisset . + Ego Botuuine abbas consensi et subscripsi .