Archive: Canterbury, St Augustine's (ex Minster-in-Thanet)

A.D. 727 (14 October). Eadberht I, king of Kent, to Abbess Mildrith (of Minster-in-Thanet) and her familia; grant of a half-sulung (aratrum) of land bi Northanwde. Latin.

 

In nomine Domini Dei saluatoris nostri Iesu Christi.INVOCATION Quoniam spes Christianorum hominum his mercedem polliceturPROEM eternam, qui pro intuitu pietatis seruis et ancillis Dei aliquod temporale subsidium misericorditer tribuunt, idcirco ego Eadbertus rex Cantuariorum terram dimidii aratri quam dudum habuit Aescuuald in iregione qui dicitur bi Northanuude, cum omnibus ad se pertinentibus rebus, dedi et doDISPOSITIVE WORD Mildrithe religiose abbatisse et uenerabili familie eius inperpetuum possidendam, a quibus id premium potissimum quero, ut memores mei assidue sint in orationibus suis posterisque eorum precipiant hoc ipsum sedulo agere. Quisquis igitur successorum heredumque meorum hoc tantillum et pietate plenum donum meum integrum inlibatumque esse permiserit, mercedem beniuolentie sue et ipse a Deo, qui largissimus non tantum piorum actuum uerum etiam et uoluntatum bonarum remunerator est, habeat. Si quis uero non permiserit ipse ab eodem Domino, qui iustissimus impiorum et uoluntatum et operum ultor est, uindictam percipiat, nisi preuenerit debitum illius iudicium cum correctione dignissima. Actum pridie idus Octobris, anno ab incarnatione Domini .dccxxvii., indictione .x.DATING CLAUSE Ego Eadbertus rex presentem donationem meam signum hoc sancte crucis scribendo firmaui testesque quorum nomina subter digesta sunt ut subscriberent petii. Anno regni mei tertio.DATING CLAUSE Signum manus Balthardi . Signum Bynnan .